CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VI. De monstris marinis.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.

XLVIII. De scinnocis.

1. [α] Sol. coll.32, 292sourcesScinci quoque circa Nilum frequentissimi, crocodilis quidem similes, sed forma modica et angusta, verum ad opem salute non qualibet necessarii: medentes quippe ex ipsis pocula inficiunt, quibus extinguitur vis veneni.
[β] Plin. nat.8, 1383sourcesProvident tempestatem et sciuri obturatisque, qua spiraturus est ventus, cavernis ex alia parte aperiunt fores. de cetero ipsis villosior cauda pro tegumento est. ergo in hiemes aliis provisum pabulum, aliis pro cibo somnus.
[α] Scinnoci quoque circa Nilum, ut Ysidorus dicit, frequentissimi sunt, beluae quidem cocodrillis similes, sed forma multo minori et angusta. Horum carnibus infecta pocula vim veneni extingunt.[β] Provident autem hae bestiae tempestates, obturatisque qua spiraturus est ventus cavernis, ex alia parte fores aperiunt. Ipsisque villosior cauda pro tegumento est.

Notes de source :

2. Scinci quoque circa Nilum frequentissimi, crocodilis quidem similes, sed forma modica et angusta, verum ad opem salute non qualibet necessarii: medentes quippe ex ipsis pocula inficiunt, quibus extinguitur vis veneni. | 

3. Provident tempestatem et sciuri obturatisque, qua spiraturus est ventus, cavernis ex alia parte aperiunt fores. de cetero ipsis villosior cauda pro tegumento est. ergo in hiemes aliis provisum pabulum, aliis pro cibo somnus.