LVI. De vitulo maris.
[β] Plin. nat.9, 413sourcesQuae pilo vestiuntur, animal pariunt, ut pristis, ballaena, vitulus. Hic parit in terra, pecudum more secundas partus reddit. Initu canum modo cohaeret ; parit nonnumquam geminis plures, educat mammis fetum. Non ante duodecimum diem deducit in mare, ex eo subinde adsuefaciens. Interficiuntur difficulter nisi capite eliso. Ipsis in sono mugitus – unde nomen vituli – , accipiunt tamen disciplinam vocemque pariter et iussu populum salutant, incondito fremitu nomine vocati respondent.
[γ] Plin. nat.9, 424sourcesNullum animal graviore somno premitur. Pinnis, quibus in mari utuntur, humi quoque vice pedum serpunt. Pelles eorum etiam detractas corpori sensum aequorum retinere tradunt semperque aestu maris recedente inhorrescere, praeterea dextrae pinnae vim soporiferam inesse somnosque adlicere subditam capiti.
[α] Vituli marini pisces sunt, ut dicit Plinius. Hi spirant et dormiunt in terra.[β] Hoc animal pilis hirsutum est. Parit in terra pecudum more. Fecundum partum reddit uno initu canum more. Parit nunquam geminis plures. Educat mammis fetum. Non ante duodecimum diem deducit in mare, ex eo subinde assuefaciens illum maximis aquis. Interficiuntur difficulter nisi capite eliso. Ipsis in sono mugitus est. Unde nomen vituli accipiunt.[γ] Nullum animal graviori somno premitur. Quapropter dextris pinnis vim somniferam inesse somno<s>que allicere capiti subditam5philologieThomas de Cantimpré a repris le subditam de Pline qui s’accordait avec le singulier pinnae. Mais comme il a employé le pluriel pour parler des nageoires (dextris pinnis), subditam provoque une anacoluthe ; on attendrait subditas. dicunt. Pinnis quibus utuntur in mari, humi quoque vice pedum serpunt. Pelles etiam eorum detractas corpori sensum aequoris retinere dicunt.
Notes philologiques :
5. Thomas de Cantimpré a repris le subditam de Pline qui s’accordait avec le singulier pinnae. Mais comme il a employé le pluriel pour parler des nageoires (dextris pinnis), subditam provoque une anacoluthe ; on attendrait subditas.
Notes de source :
2. […] Et vituli marini, quos vocant phocas, spirant ac dormiunt in terra ; […]. |
3. Quae pilo vestiuntur, animal pariunt, ut pristis, ballaena, vitulus. Hic parit in terra, pecudum more secundas partus reddit. Initu canum modo cohaeret ; parit nonnumquam geminis plures, educat mammis fetum. Non ante duodecimum diem deducit in mare, ex eo subinde adsuefaciens. Interficiuntur difficulter nisi capite eliso. Ipsis in sono mugitus – unde nomen vituli – , accipiunt tamen disciplinam vocemque pariter et iussu populum salutant, incondito fremitu nomine vocati respondent. |
4. Nullum animal graviore somno premitur. Pinnis, quibus in mari utuntur, humi quoque vice pedum serpunt. Pelles eorum etiam detractas corpori sensum aequorum retinere tradunt semperque aestu maris recedente inhorrescere, praeterea dextrae pinnae vim soporiferam inesse somnosque adlicere subditam capiti.