Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VI. De monstris marinis. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973. ,
LVII. De zedrosis.
1. [α] Plin. nat.9, 72sourcesGedrosos, qui Arabim amnem accolunt, Alexandri Magni classium praefecti prodiderunt in domibus fores maxillis beluarum facere, ossibus tecta contignare, ex quibus multa quadragenum cubitorum longitudinis reperta.
[β] TC
[α] Zedrosi beluae similiter marinae sunt, testante Plinio, quae Arabiam incolunt. Harum beluarum ossa ita magna sunt, ut fores in domibus et palatiis, tignaque vel alia structurae necessaria de illis commode secantur. Quadraginta enim cubitorum longitudinis reperiuntur.[β] Hae beluae in Ecclesia sanctos significant, de quorum ossibus, id est virtutibus, sancta universalis Ecclesia decoratur, roboratur atque construitur.

Notes de source :
2. Gedrosos, qui Arabim amnem accolunt, Alexandri Magni classium praefecti prodiderunt in domibus fores maxillis beluarum facere, ossibus tecta contignare, ex quibus multa quadragenum cubitorum longitudinis reperta.