VI. De cetho.
[β] Plin. nat.9, 43sourcesPlurima autem et maxima animalia in Indico mari, ex quibus ballaenae quaternum iugerum […].
[γ] JV Or.904sources[…] : habet autem strictos oris meatus, unde non nisi parvos pisciculos deglutit, quos odorifero oris anhelitu evocans et ad se trahens in ventrem suum mittit.
[δ] ?
[ε] TC?
[ζ] ?
[η] JV Or.905sources […] Cum autem tempestas oritur in mari attolit se fluctus.
[θ] Plin. nat.9, 216sources[…] Nutriunt uberibus, sicut ballaena, atque etiam gestant fetus infantia infirmos ; […].
[ι] Exp. 5, 137sourcesQuando est tempestas in mari, fetus suos in uentrem recipit eosque a tempestate custodit et postea illos euomit. Nous retrouvons une citation très proche dans le texte d’Arnold de Saxe (2, 8, 27c) sous le marqueur Iorach : Piscis abren hora tempestatis maris natos suos in ventre salvat et post tempestatem evomit eos.
[κ] Exp. 5, 138sourcesQuando pulli eius in littore propter defectum aque impediuntur, ut ipsum non sequantur, mater aquam in ore receptam ad filios deportans euomit, ut sic a terra liberet.
[λ] Arist. HA, 566 b 22-23 MS9sourcesEt sequuntur ipsum sui pulli magno tempore.
[μ] Arist. HA, 566 b 18-19 MS10sourcesEt pulli delfinorum crescent cito et complentur in magnitudine in decennio.
[ν] Arist. HA, 566 b 3-4 MS11sources[…] Et delfin et kalene et modi kiti, qui non habent branchos set habent membrum, per quod inspirant […].
[ξ] Plin. nat.9, 1612sourcesSpirant autem confessione omnium et paucissima alia in mari.
[α] Cethe omnium piscium maximum est, ut Ysidorus dicit. [β] Quem piscem educat mare quatuor jugerum magnitudinis. [γ] Habent strictos oris meatus, unde non nisi parvos deglutit pisciculos, quos odorifero oris anhelitu devorans et ad se trahens in ventrem suum mittit.[δ] In gutture enim quandam habet pellem in modum membranae, et haec multis meatibus perforata non sinit quicquam corpulentia magnum ingredi ventrem ejus. [ε] Os vero magnum et patulum habet, et eo glutitus creditur Ionas propheta : nimirum habitaculum sufficiens tanto hospiti. [ζ] In juventute dentes nigros habet, qui utique in senectute albi fiunt. Os habet in fronte. Hi pisces aliquando haustos ita eructuant fluctus, ut nimbosa alluvie plerumque deprimant classem navigantium, sed et commotionibus et turbinibus naves mergunt.[η] Itaque cum in mari tempestas exoritur, attollunt se super fluctus.[θ] Balenae, ut dicit Plinius, gestant fetus suos quando infirmantur et invalidi sunt ; [ι] et, ut Experimentator dicit, eos, si parvi sunt, in ore recipiunt. Hoc idem facit, quando tempestatem viderit imminere ; et post tempestatem evomit eos.[κ] Quando fetus balenae propter defectum aquae impediuntur, ut matrem non sequantur, mater in ore aquam receptam instar fluvii ad fetus ejicit, ut sic terrae liberet inhaerentes.[λ] Adultos diu comitantur.[μ] Adolescunt celeriter, decem annis crescunt.[ν] Branchias non habentes fistula spirant ; [ξ] et hoc pauci faciunt ex marinis.
[π] ?
[ρ] JV Or.9014sources[…] quibus, urgente tempestate, naute naves religantes dum credunt se super solidam terram manere, ignes accendunt, quos bellua sentiens, tam naves quam nautas secum trahit in profundum.
[ς] ?
[σ] Bas. hex, 7, 4, 515sourcesQuos in revertendo, cum videris densissima glomeratione confertos, torrentem violentissimum putabis effluere, per Propontidis litus ad mare commeantes Euxinum.
[τ] Bas. hex.7, 5, 116sourcesSpectavi haec ego et admiratus sum dei sapientiam.
[υ] Ambr. hex.5, 11, 3217sourcesVeniamus ad Atlanticum mare. Quam ingentia illic et infinitae magnitudinis cete ! Quae si quando supernatant fluctibus, ambulare insulas putes, montes altissimos summis ad coelum verticibus iminere.
[ο] Quaedam cethe tam magna sunt, quod insulae videntur vel montes.[π] Ysidorus : Haec harenas aliquando sustollunt dorsis, [ρ] in quibus urgente tempestate, cum nautae inciderint terram se invenisse gaudentes, ut pausent a fluctibus, anchoras jactant velisque depositis, cum quiescere sperant, in firmitate falsa ignes accendunt ; quos, ut belua senserit, improvise ac subito commota demergitur secumque tam naves quam homines trahit in profundum.[ς] Magnus Basilius idem dicit quod Ysidorus, quod balena harenam in multa quantitate elevat super dorsum.[σ] Idem : Cethos cum videris in revertendo densissima glomeratione confertos, torrentem velocissimum putabis effluere. [τ] Spectavi hoc ego et admiratus sum Dei sapientiam. [υ] Haec monstra in Atlantico mari, ut dicit Ambrosius, infinitae magnitudinis sunt, ita ut montes putes, si ea videris, altissimis ad caelum verticibus eminere.
[φ] Captura cethorum talis dicitur. Cethus, postquam excedit aetatem annorum trium, coit cum balena femina. Nec mora in ipso coitu emutilatur virtute virgae genitalis, ita ut ultra coire non possit, sed intrans pelagus alti maris in tantum excrescit, ut nulla hominum arte capi possit. Infra tres annos ergo aetatis suae capi potest, et hoc, ut dicit Liber rerum, tali modo : piscatores notantes locum ubi cethus est aggregantur ibidem cum navibus multis et facto concentu tibiarum ac fistularum circa eum alliciunt insequentem : gaudet enim sonis hujusmodi. Cumque piscatores haerentem viderint juxta naves sono modulationis attonitum, praeparatum ad hoc instrumentum quoddam ad instar rastri ferreis dentibus acuminatum clam in dorsum cethi projiciunt clamque diffugiunt. Nec mora, si certum locum vulneris dederit instrumentum, fundum maris petit cethus et affricans se dorso ad terram ferrum vulneribus violenter impellit, quoadusque perfossa pinguedine vivam carnem interius penetraverit ; sicque subsecuta ferrum salsa maris aqua vulnus intrat et perimit vulneratum. Mortuus autem cethus fluitat super mare, quoadusque piscatores advertunt, cum funibus adeunt mortuum et ad litus cum magno tripudio trahunt, utpote certi tantis copiis habundare.
Notes de source :
2. […] Cete autem omnium piscium maximum est […]. |
3. Plurima autem et maxima animalia in Indico mari, ex quibus ballaenae quaternum iugerum […]. |
4. […] : habet autem strictos oris meatus, unde non nisi parvos pisciculos deglutit, quos odorifero oris anhelitu evocans et ad se trahens in ventrem suum mittit. |
5. […] Cum autem tempestas oritur in mari attolit se fluctus. |
6. […] Nutriunt uberibus, sicut ballaena, atque etiam gestant fetus infantia infirmos ; […]. |
7. Quando est tempestas in mari, fetus suos in uentrem recipit eosque a tempestate custodit et postea illos euomit. Nous retrouvons une citation très proche dans le texte d’Arnold de Saxe (2, 8, 27c) sous le marqueur Iorach : Piscis abren hora tempestatis maris natos suos in ventre salvat et post tempestatem evomit eos. |
8. Quando pulli eius in littore propter defectum aque impediuntur, ut ipsum non sequantur, mater aquam in ore receptam ad filios deportans euomit, ut sic a terra liberet. |
9. Et sequuntur ipsum sui pulli magno tempore. |
10. Et pulli delfinorum crescent cito et complentur in magnitudine in decennio. |
11. […] Et delfin et kalene et modi kiti, qui non habent branchos set habent membrum, per quod inspirant […]. |
12. Spirant autem confessione omnium et paucissima alia in mari. |
13. […] Quidam autem ceti ita magni sunt, quod insule vel montes videntur. |
14. […] quibus, urgente tempestate, naute naves religantes dum credunt se super solidam terram manere, ignes accendunt, quos bellua sentiens, tam naves quam nautas secum trahit in profundum. |
15. Quos in revertendo, cum videris densissima glomeratione confertos, torrentem violentissimum putabis effluere, per Propontidis litus ad mare commeantes Euxinum. |
16. Spectavi haec ego et admiratus sum dei sapientiam. |
17. Veniamus ad Atlanticum mare. Quam ingentia illic et infinitae magnitudinis cete ! Quae si quando supernatant fluctibus, ambulare insulas putes, montes altissimos summis ad coelum verticibus iminere.