CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VI. De monstris marinis.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.

LX. De xifio2apparatzyfio Cipriani.

1. [α] Bas. hex.7, 6, 93sourcesNeque enim solus canis aut xiphias aut ballaena formidolosa est. OU 7, 6, A (Gallica) : Non enim solum gladii, serrae, canes, balaenae et zygaenae formidanda sunt.
[β] ?
[γ] ?
[α] Xifius4apparatZyifius Cipriani, ut dicit magnus Basilius in libro Hexaemeron, formidabilis valde est.[β] Marina belua est, quae estimationem excedens hominum tanta est, ut provida natura, rerum mater, in isto monstro lusisse credatur5philologieOn trouvera une expression analogue dans le De natura rerum pour la luligo (VI, 32) : Luligo monstrum est marinum, sicut Adelinus dicit, adeo mirabile, ut naturam in hoc lusisse certius credas […]. Déjà chez AN nat. 25 : Habent et pisces sua monstra, in quibus natura ludere visa est, nisi quia sua utilitate non destituuntur.. Neque enim figuram piscium aliorum <habet> neque monstris maris nec bestiis terrae aut volatilibus caeli assimilatur, sed specimen formamque habet quibus sola belua glorietur, ut dignum spectaculum reddat videntibus et ex hoc laudem per eos qui viderint omnimodam creatori.[γ] Cujus caput, si videris, monstruosum omnino ; si oris abyssum, fugies velut mortis voraginem ; si oculos, horrebis ; si ceterum corpus, fateberis in rebus nihil simile te vidisse.
2. [δ] TC?
|| [δ] 6philologieCe paragraphe, qui n'apparaît que dans la seconde tradition de Thomas II et a été omis par Boese, a été édité dans Lucas-Avenel 2019, d'après le manuscrit 320 de la Médiathèque Simone Veil de Valenciennes (= V), qui est l'un des plus anciens témoins de cette tradition. Quelques corrections, indiquées ci-dessous en note, ont été faites d'après les manuscrits subséquents (Prague, Bibl. nat. XIV A 15 = P ; Prague, Bibl. nat., X A 4 = Pr ; Cracovie, Bibl. Jaguelonne, BJ RKP 794 = C ; Grenade, Bibl. univ., C-67 = G).Est et aliud ab isto animali horrendum maxime et admirabile genus ad magnitudinem et fere similitudinem cethe, sed non comestibile carne durissima et pelle forti. Hoc animal dormit quattuor mensibus ita fortiter ut7apparatquod C vulneribus et nullis ictibus excitari possit. Unde fit ut eo8apparateo non hab. V. dormiente homines gnari ex transverso dorsi corrigias latas et longas secundum latitudinem rotunditatis in curcuitu animalis incidant et ad naves corrigiarum extremitates ligant, ut velificante navi eas cum virtute detractas excoriant. Hujusmodi9apparathujus V corrigiis utuntur nautae et fabri carpentarii loco funium fortissimorum in maximis oneribus sublevandis. Debent autem diligentius ungi et mollificari, ne ariditate rumpantur. Et mirandum10apparatadmirandum Pr G valde quod dictae corrigiae inveniuntur trecentorum et eo amplius11apparatet eo amplius post cubitorum transt. C om. G cubitorum ; in quo latitudo beluae denotatur. Sanguis ejus in usus hominum cedit et pellis. Caro penitus reprobatur. ||

Notes d’apparat :

2. zyfio Cipriani | 

4. Zyifius Cipriani | 

7. quod C | 

8. eo non hab. V. | 

9. hujus V | 

10. admirandum Pr G | 

11. et eo amplius post cubitorum transt. C om. G

Notes philologiques :

5. On trouvera une expression analogue dans le De natura rerum pour la luligo (VI, 32) : Luligo monstrum est marinum, sicut Adelinus dicit, adeo mirabile, ut naturam in hoc lusisse certius credas […]. Déjà chez AN nat. 25 : Habent et pisces sua monstra, in quibus natura ludere visa est, nisi quia sua utilitate non destituuntur. | 

6. Ce paragraphe, qui n'apparaît que dans la seconde tradition de Thomas II et a été omis par Boese, a été édité dans Lucas-Avenel 2019, d'après le manuscrit 320 de la Médiathèque Simone Veil de Valenciennes (= V), qui est l'un des plus anciens témoins de cette tradition. Quelques corrections, indiquées ci-dessous en note, ont été faites d'après les manuscrits subséquents (Prague, Bibl. nat. XIV A 15 = P ; Prague, Bibl. nat., X A 4 = Pr ; Cracovie, Bibl. Jaguelonne, BJ RKP 794 = C ; Grenade, Bibl. univ., C-67 = G).

Notes de source :

3. Neque enim solus canis aut xiphias aut ballaena formidolosa est. OU 7, 6, A (Gallica) : Non enim solum gladii, serrae, canes, balaenae et zygaenae formidanda sunt.