CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VI. De monstris marinis.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.

IX. De caab.

1. [α] TC
[β] Arist. HA, 497 b 21-30 MS2sourcesEt pedes eius anteriores sunt maiores posterioribus multum, et habet quinque digitos in pedibus posterioribus, et habet duo cahab parva respectu magnitudinis corporis sui. […]
[γ] Arist. HA, 499 a 22 MS3sources[…] simile cahab pedis vace, […]
[δ] Arist. HA, 497 b 21-30 MS4sources[…] Et habet calceum longum, magnum, et utitur loco manus in hominibus, quantum per ipsum accipit cibaria et reddit ipsa ori eius et per ipsum etiam domino suo, quod voluerit. Et per ipsum erradicat arbores, et cum natat in aqua, inspirat eo et eicit aquam. Et ille calceus creatur ex cartillagine.
[ε] TC ?
[α] Caab animal marinum est, ut dicit Aristotiles,[β] parvos habens pedes respectu corporis sui, quod utique magnum est.[γ] Pedes ejus pedibus vaccae similes sunt.[δ] Habet autem unum pedem longum, quo utitur loco manus in omnibus, quoniam per ipsum accipit cibaria et reddit ea ori suo, et per ipsum eradicat quod vult. Et est pes ille creatus cartilaginosus, osse carens. Cum natat in aqua, spirat in ea ; [ε] sed spirando attrahit aquam cum anhelitu in corpus suum, et cum aqua repletus fuerit, recurrens ad aerem ejicit aquam et sic respirat.

Notes de source :

2. Et pedes eius anteriores sunt maiores posterioribus multum, et habet quinque digitos in pedibus posterioribus, et habet duo cahab parva respectu magnitudinis corporis sui. […] | 

3. […] simile cahab pedis vace, […] | 

4. […] Et habet calceum longum, magnum, et utitur loco manus in hominibus, quantum per ipsum accipit cibaria et reddit ipsa ori eius et per ipsum etiam domino suo, quod voluerit. Et per ipsum erradicat arbores, et cum natat in aqua, inspirat eo et eicit aquam. Et ille calceus creatur ex cartillagine.