Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

Primo generaliter.

1. [α] Arist. HA, 504 b 13 MS*
[β] Arist. HA, 504 b 22 MS*
[γ] Arist. HA, 536 b 32 MS*
[α] Nullus piscis, ut dicit Aristotiles, habet collum vel virgam vel testiculos vel mamillas. [β] De his tamen delphinum, cethum et cetera monstra maris excipimus, et hoc est, quia generant sibi simile. Habent enim mamillas, quibus fetus lactent, non tamen supra, sed juxta juncturas ; et non eminent illae mamillae, sed habent quasi duo canalia, ex quibus egreditur lac, et filii sequuntur matres. Quod quidem ad veritatis indicium ad oculum cerni potest, ubicumque monstra maris fetificant. [γ] Omnis piscis et animalia mollis teste modicum dormiunt. Quod tamen non potest perpendi per clausionem palpebrarum, quia palpebras non habent, sed quia capiuntur manu et ferro tridente in somnis percutiuntur. Et notandum quod non moventur, cum dormiunt, nisi in cauda, et hoc parum.
2. [δ] Com. schol. 1, 7*
[δ] Aug. gen. 3, 8 (12)*
[ε] ?,*
[ζ] Plin. nat. 10, 192-193*
[δ] | Augustinus videtur velle quod pisces animas habent. Dicit enim eos habere memoriam. Ait enim fontem esse in Bullensi regione plenum piscibus, qui cum hominibus supergradientibus gregatim natando eunt et redeunt et stant cum stantibus, exspectantes ut aliquid eis jaciant, quia sic assueverunt. [ε] Glosa quaedam dicit instinctu quodam recedere pisces, cum patria in qua manere consueverunt depopulanda est. Nec mirum quia, si homines non assunt, quibus a deo pisces in usu dati sunt, juste cessante causa cessabit effectus. [ζ] Habent etiam pisces sensum auditus ; unde piscantibus indicitur silentiuma’. |
3. [η] TC
[θ] Arist. HA, 591 a 18 MS*
[ι] Arist. HA, 591 a 26 MS*
[κ] Arist. HA, 597 b 31 MS*
[λ] Arist. HA, 598 a 17 MS*
[μ] Arist. HA, 598 a 30 MS*
[ν] ?
[ξ] Arist. HA, 505 a 1 MS*
[ο] Arist. HA, 566 a 27 MS*
[π] TC
[ρ] Boet. cons. I, prosa 1, 5*
[ς] Arist. HA, 567 a 30 MS*
[σ] Arist. HA, 602 a 23 MS*
[τ] Arist. HA, 566 a 3 MS*
[υ] Arist. HA, 568 a 22 MS*
[φ] Plin. nat. 11, 129*
[χ] Plin. nat. 9,56*
[ψ] Arist. HA, 567 a 32-34*
[ω] TC
[η] Nunquam videbitur piscis coire cum alterius generis piscibus, sed suum servant nature ordinem et in sexu et in genere. Erubescat infelix homo, qui et naturae metas transgreditur et irrationabilior bestiis universis fasque nefasque ducit aequaliter et sexum suum ordinemque contemnit impudens violator. [θ] Omnes pisces maris comedunt se invicem, excepto quodam animali, quod fastaleon Aristotiles vocat. Haec autem causa est, quia ipsum animal omnino carnem non comedit. [ι] Nullum marinum animal comedit fetus suos, nisi dum complentur et formam parentibus similem ceperint. [κ] Carnes piscium habitantium circa ripas fortiores et saniores sunt ; carnes vero habitantium in profundo humidiores et minus sane. [λ] Omnes pisces lapidosi pingues sunt. [μ] Et omnes greges piscium habent rectorem. [ν] Omnis piscis praeda vivens socialiter non natat, sicut lucius et sui similes. [ξ] Omnis piscis habens coopertorium habet branchos in capite. [ο] Nunquam visus est piscis, qui faceret coitum cum pisce alterius generis. [π] Erubescat ergo infelicissimus omnium brutorum homo, qui praetergreditur terminos creaturis positos et contra naturae jura naturae hostis coit cum immundis pecoribus. [ρ] Unde in libro Consolationum Boetii non immerito figurata sapientia plangere visa est in ea parte scissam vestem, quae hominum speciem pictam habebat. [ς] Praeterea sciendum est de piscibus, quod multa ac plurior pars ovorum, quae ovant pisces, perit multimoda occasione. Nec mirum, quia, si omnia pervenirent, nimie multiplicarentur. [σ] Omnes pisces qui per amplitudinem natant, ut bothae et pectines, impinguantur vento flante meridionali. Qui vero pisces extenduntur in longum, ut lucii, vento flante septentrionali impinguari certum est. [τ] Masculi piscium habent vias plenas semine, ita quod semen videtur saepius extra decurrere. [υ] Parvi pisces fetificant, ubi pauca aqua, et hoc praecipue circa radices salicum vel aliarum arborum. [φ] Quidam pisces sunt, ut dicit Plinius, qui tantae levitatis sunt naturaliter, ut, nisi capita portione corporum maxima haberent, in aquis mergi non possent. [χ] Piscium feminae majores quam mares sunt. Pisces capiuntur melius ante solis ortum, quia tunc maxime fallitur piscium visus. Noctibus eque sicut die cernunt. Gustu olei moriuntur. [ψ] Major pars ovorum perit in piscibus, quando femina ovat vagando. [ω] Et hoc contra illos religiosos, qui curiose vagando perdunt fetus bonorum operum. Infelices ergo illi, quorum professio vel officium hoc non habet, ut extra vagando sepe ab animi virtute dissimulant.
4. [αα] Arist. HA, 569 a 24 MS*
[αβ] Arist. HA, 570 a 25 MS*
[αγ] Arist. HA, 601 a 23? MS*
[αδ] Arist. HA, 601 a 27 MS*
[αε] Arist. HA, 601 b 9 MS*
[αζ] Arist. HA, 601 b 24 MS*
[αη] Arist. HA, 589 a 11 MS *
[αθ] Arist. HA, 597 b 31 MS*
[αι] Arist. HA, 537 a 4 MS*
[ακ] TC?
[αλ] Arist. HA, 543 a 30 MS*
[αμ] Plin. nat. 9, 69*
[αν] Plin. nat. 32, 141*
[αξ] ?
[αα] Quidam pisces per se generantur sine aliquo coitu, et quidam de limo aliorum piscium, et quidam de terra simpliciter, et quidam de putrefactione et corruptione, quae videtur super aquam velut oleum enatare. [αβ] Ante tempus partus vel coitus vagantur, mares et feminae piscium natant per greges simul ; tempore vero coitus et partus ambulat par cum pari. [αγ] Quidam pisces quando fetificant, infimantur, et propter hoc plerumque comprehenduntur hoc tempore magis quam alio. [αδ] Siccitas nocet piscibus ; [αε] et major pars piscium impinguatur tempore pluvioso, quoniam pluvia valet eis sicut plantis terrae. Unde supernatare videntur et alludere cadenti pluviae. [αζ] Omnis piscis qui naturaliter habet lapidem in capite, hieme magis laeditur quam qui non habet ; et haec ratio, quoniam lapis, qui in cerebro est, cerebrum infrigidat. Quapropter ingruente frigore pisces hujusmodi ima ac profunda petunt. [αη] Omne monstrum marinum et omne genus piscis quod ambulat anhelat per consequens. [αθ] Carnes piscium, qui in profundum aquae libenter natant, humidiores et ad comedendum minus sane. [αι] In fundo et in profundo maris multitudo piscium est [ακ] et multa genera, quae vix aut nunquam exeunt ad visus hominum. [αλ] Crementum omnium ovorum piscium maris est festinum et velox. [αμ] Piscium alii branchias multiplices habent, sicut dicit Plinius, alii simplices, alii duplices. Hi aquam emittunt ore receptam. Senectutis indicium squamarum durities, quae non sunt omnibus similes. [αν] Pulmone marini piscis si fricetur lignum, ardere videbitur sicut et oleum. [αξ] Unde etiam ex pulmonibus quorundam piscium marinorum oleum fieri consuetum est.
5. [αο] Exp.*
[αο] Arist. HA, 534 a 11 MS*
[απ] Arist. HA, 538 a 22 MS*
[αρ] Arist. HA, 567 a 25 MS*
[ας] Arist. HA, 567 b 13 MS*
[ασ] Arist. HA, 568 a 11 MS*
Ut dicit Experimentator : [αο] Pisces aliqui non tangunt vas quo venantur, nisi sit recens. Habent enim sensum tactus. Et aliqui non habent, ut dicit Aristotiles, et citius capiuntur. [απ] Feminae piscium longiores sunt masculis et carnes duriores. Carnes piscium in dorso et anterius sunt duriores reliquis partibus corporis. [αρ] Non inveniuntur ova nisi in piscibus, qui coeunt. [ας] Major pars fetificat in ripis fluminum, si assint eis, et hoc quia in eo loco non est ventus et est calidus, in se multas dulces aquas habens. [ασ] Pisces paludum impregnantur ex majori parte post quinque menses ; et post unum annum fetificant omnes pisces generaliter.
6. [ατ] TC?
[ατ] | Pisces semper nituntur redire ad nativitatis locum, quantumcumque descenderint vel ascenderint ; et propter hoc frequenter incidunt periculab’. |
7. [αυ] Exp.*
[αφ] Bas. hex. 7, 3, 16*
[αχ] Bas. hex. 7, 4, 1*
[αυ] Quidam pisces impregnantur vento australi, quidam aquilonari. Est modus venationis piscium, ut dicit Experimentator, ut fiat fossa juxta fluvium, ita ut aqua fluvii intret fossam, ibique ponantur ligna, et tunc veniunt pisces a fluvio et delitescunt ibi propter quietem ; et hoc maxime in hieme. Dicit magnus Basilius : [αφ] Vide quomodo singula genera piscium sibi regiones detinent deputatas nullusque alterius fines occupat, sed suis quisquam sedibus est contentus. Certe nemo agrimensor illis habitacula distribuit nec murorum circumsaeptione signavit nec terminos posuit observandos ; sed omnibus utilitas in commune collata est. [αχ] Sed nos tales non sumus : nam et majorum nostrorum fines audacter excedimus et saltus transgredimur vicinorum et domos domibus et agros agris copulamus.