CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VII. De piscibus marinis sive fluvialibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.p. 251-275.

XXXI. De echino1apparatde echino notatur mirabile quid de pisce isto Cipriani.

1. [α] Isid. orig.12, 6, 342sourcesEchenais, parvus et semipedalis pisciculus, nomen sumpsit quod navem adhaerendo retineat. Ruant licet venti, saeviant procellae, navis tamen quasi radicata in mari stare videtur nec moveri, non retinendo, sed tantummodo adhaerendo.
[α] JV Or.903sourcesEchinus piscis est semipedalis tante virtutis ut nauim adherendo retineat. Ruant venti, saeviant procelle, tollantur fluctus, navis tamen quasi radicata immobilis stat, nec procedere potest, pisciculo non tam eam detinente, quam ei adherente.
[β] TC
[γ] Ambr. hex.5, 20, 644sourcesNegantur enim vultures indulgere concubitu, et coniugali quodam usu nuptialisque copulae sorte misceri, atque ita sine ullo masculorum concipere semine, et sine coniunctione generare, natosque ex his in multam aetatem longaevitate procedere ; ut usque ad centum annos vitae eorum series producatur, nec facile eos angusti aevi finis excipiat.
[δ] TC
[α] Echinus piscis est, ut dicunt Ysidorus et Jacobus, semipedalis tantae virtutis, ut navem adhaerendo detineat. Ruant venti, saeviant procellae, tollantur fluctus : navis quasi radicata immobilis stat nec procedere potest nec redire, pisciculo eam non tam retinente quam ei adhaerente.[β] Hoc multis quidem incredibile visum est ; sed tanta fides in hoc auctorum est et tanta concordia ut nulli unquam de hoc dubitare relinquatur. Primus in hoc concordat beatus Ambrosius, secundus Jacobus Aconensis, tertius Aristotiles, quartus beatus Ysidorus, quintus et ille magnus Basilius. Hujus rei auctores ideo ex ordine diligenti narratione posuimus, quia mirum quidem et super aestimationem mirabile est, quod semipedalis pisciculus non ulla violentia, sed adhaesione tantum navem ducentorum pedum cum suis intus ponderibus retinet ut nec ad punctum moveri possit. Ubi sunt stulti ac stolidi, non dico philosophi, sed immundi heretici, qui ideo improbant Christianorum fidem, quia super naturam et posse humanum ejus articulos deprehendunt ? Dic michi, flagitiosissime serpens, quid incredibilius videretur : aut virginem sine virili semine concipere et parere, aut pisciculum semipedalem adhaesione tantum tantam molem navis contra ventorum validissimos flatus retinere posse immobilem ? Credo quod tibi dictabit ratio virginem potius potuisse parere quam echinum pisciculum retinere navem.[γ] Equas enim, murilegos, perdices et vultures, teste beato Ambrosio, nec non et multa alia animalia sine commixtione seminum et sine masculorum concubitu ex flatu et odore tantum concipere certum est et prolem parere, et utique ambo miranda sunt quantum ad naturam et posse humanum.[δ] Sed virginem parere eleganter excellit : Christus enim vere deus omnipotens est, qui sic nasci potuit quia sic nasci voluit. Echini vero piscis nulla alia ratio est in stupendo prodigio, nisi quod Deus in creaturis suis mirabilis praedicetur et hereticorum per hoc stultitia confundatur, quia nihil credere volunt praeter communem naturae cursum.
2. [ε] Plin. nat.9, 1005sourcesEx eodem genere sunt echini, quibus spinae pro pedibus. […] Nec omnibus idem vitreus color. Circa Toronen candidi nascuntur, spina parva. Ova omnium amara, quina numero, Ora in medio corpore in terram versa. […]
[ζ] ?
[η] Arist. HA, 505 b 20-24 MS6sourcesDe tenenti nauem. Et in mari est paruus piscis qui dicitur tenens nauium, quoniam ipse proibet nauem recedere potentia naturali. Et plures homines utuntur ipso in multos et ad odium et amorem […] Et quidam homines fingunt quod habet pedes, et est falsum, quoniam ales eius assilimantur pedibus.
[θ] Ambr. hex.5, 9, 247sourcesEchinus animal exiguum, vile ac despicabile, maritimum loquor, plerumque index futurae tempestatis, aut tranquillitatis annuntius solet esse navigantibus. Denique cum procellam ventorum praesenserit, calculum validum arripit, eumque velut saburram vehit, et tamquam anchoram trahit, ne excutiatur fluctibus. Itaque non suis se librat viribus, sed alienae stabilitatis regitur pondere.
[ι] Plin. nat.9, 1009sourcesQuod ubi videre nautici, statim pluribus ancoris navigia infrenant.
[κ] TC?
[λ] Jn 7, 2810sources[…] et a meipso non veni, sed est verus qui misit me.
[ε] Ex cancrorum genere echini sunt, ut dicit Plinius, qui spinas simili modo propedibus habent. Circa coronam candidi nascuntur. Ova eorum amara sunt quina numero. Ora habent in medio corpore, colore vitrei, paene effigie scorpionis.[ζ] Loco dentium graves aculeos in ore habent. [η] Plures homines isto utuntur pisce in odium inimicorum. Comedi autem non potest piscis iste, quia comestus mortem infert, hominem a statu dispositionis suae dissolvendo. Huic pisci alae sub ventre sunt, quae pedibus assimulantur.[θ] Sicut beatus Ambrosius et Plinius et magnus Basilius scribunt, echinus plerumque index futurae tempestatis est aut tranquillitatis, et in his nuntius solet esse navigantibus. Denique cum procellam venturam senserit, calculum validum arripit eumque velut saburram8philologieNous corrigeons le texte fourni par la tradition manuscrite suburram en saburram : le terme technique saburra désigne un lest (de navire). vehit et tanquam anchoram trahit, ne fluctibus excutiatur. Itaque non suis se liberat viribus, sed alieno se stabilit et regit pondere.[ι] Quod videntes nautae muniunt se et exemplo echini jactatis anchoris naves stabiliunt.[κ] Hoc contra illos, qui alieno nolunt subdi regimini et in propriae voluntatis regimine periclitari. Econtra Christus dixit : [λ] Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me.

Notes d’apparat :

1. de echino notatur mirabile quid de pisce isto Cipriani

Notes philologiques :

8. Nous corrigeons le texte fourni par la tradition manuscrite suburram en saburram : le terme technique saburra désigne un lest (de navire).

Notes de source :

2. Echenais, parvus et semipedalis pisciculus, nomen sumpsit quod navem adhaerendo retineat. Ruant licet venti, saeviant procellae, navis tamen quasi radicata in mari stare videtur nec moveri, non retinendo, sed tantummodo adhaerendo.  | 

3. Echinus piscis est semipedalis tante virtutis ut nauim adherendo retineat. Ruant venti, saeviant procelle, tollantur fluctus, navis tamen quasi radicata immobilis stat, nec procedere potest, pisciculo non tam eam detinente, quam ei adherente. | 

4. Negantur enim vultures indulgere concubitu, et coniugali quodam usu nuptialisque copulae sorte misceri, atque ita sine ullo masculorum concipere semine, et sine coniunctione generare, natosque ex his in multam aetatem longaevitate procedere ; ut usque ad centum annos vitae eorum series producatur, nec facile eos angusti aevi finis excipiat.  | 

5. Ex eodem genere sunt echini, quibus spinae pro pedibus. […] Nec omnibus idem vitreus color. Circa Toronen candidi nascuntur, spina parva. Ova omnium amara, quina numero, Ora in medio corpore in terram versa. […] | 

6. De tenenti nauem. Et in mari est paruus piscis qui dicitur tenens nauium, quoniam ipse proibet nauem recedere potentia naturali. Et plures homines utuntur ipso in multos et ad odium et amorem […] Et quidam homines fingunt quod habet pedes, et est falsum, quoniam ales eius assilimantur pedibus. | 

7. Echinus animal exiguum, vile ac despicabile, maritimum loquor, plerumque index futurae tempestatis, aut tranquillitatis annuntius solet esse navigantibus. Denique cum procellam ventorum praesenserit, calculum validum arripit, eumque velut saburram vehit, et tamquam anchoram trahit, ne excutiatur fluctibus. Itaque non suis se librat viribus, sed alienae stabilitatis regitur pondere. | 

9. Quod ubi videre nautici, statim pluribus ancoris navigia infrenant. | 

10. […] et a meipso non veni, sed est verus qui misit me.