Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

LXXXIX. De venth qui et aristosusa.

1. [α] TC?
[β]  Ha, 1,14*
[γ]  Ha, 1, 15*
[δ] ?
[α] Venth piscis est sic vulgariter dictus qui Latine aristosus dicitur, nec ab re propter innumerabiles aristas quas habet. Omnium piscium esibilium vilissimus est. In aquis dulcibus frequenter habitat, in his tamen quae fluxu et refluxu maris amaricantur. Hujus piscis multis et revera innumeris aristis interius caro ejus armatur, ita ut incommode edi possit. Caro ejus vilis est et plena fastidio. Unde fit ut pauperum et vilium cibus fiat. Capitur hoc modo tenduntur retia in longum vel in transversum aquae et ante retia super aquas instrumentum instar archus, ita ut fluitet super undas. In superiori vero parte ipsius instrumenti nola suspenditur. Cujus sonum piscis audiens gregatim adventat, tinnitum nolae stultus sequens. Qua de causa retia incidentes in magna multitudine capiuntur. Hoc indicio patet quod sensum habent auditus. Hoc pisce signantur illi qui, licet tripudiis insanientium ac chorizantium misceri nolint, aut quia senes sunt aut quia nesciunt aut quia verecundantur, libenter tamen obscena ac turpia audiunt et ubi tinnitus nolae diaboli est, quae chorizantium speciem tenet, cupidius aggregantur. Caveant ergo ne retia diaboli incidant et aristis remorsionum in conscientia pleni vilissimis daemonibus, qui sunt piscatores maris mundi, esca fiant. De his piscibus et piscantibus eos dicit Abacuc propheta : [β] Homines inquit quasi pisces maris et post pauca. [γ] Totum, inquit, in hamo suo sublevavit, traxit illud in sagena sua et congregavit in reti suo ; super hoc laetabitur et exultabit quasi diceret propheta : [δ] de talibus faciet convivium suum, et ideo exultabit atque laetabitur piscator ille diabolus.