Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VII. De piscibus marinis sive fluvialibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.p. 251-275. ,
LXXXI. De scauro.
1. [α] ?
[β] Ambr. hex.5, 5, 131sourcesEscarus dictus eo quod solus escam ruminare perhibetur ; denique alii pisces non ruminant. […].
[γ] ?
[δ] Plin. nat.12, 622sourcesInde advectos Tiberio Claudio principe Optatus e liberti<s e>ius praefectus classis inter Ostiensem et Campaniae oram sparsos disseminavit.
[ε] Isid. orig.12, 6, 303sources[…] Tradunt autem hunc ingeniosum esse ; namque inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum redire ; quem luctatum eius si forte alius escarus extrinsecus videat, adprehensa mordicus cauda adiuvare nisus erumpentis .
[α] Scaurus piscis est cujus carnes satis delectabiles ad edendum.[β] Hic piscis inter omnia genera piscium solus, ut dicit Ambrosius, ruminare perhibetur.[γ] Nec enim dentes habet acutos et consertos in ore, sicut omnia genera piscium habent.[δ] Hi primo a peregrinis terris allati Romae in Tyberim projecti multiplicati sunt. [ε] De scauro Ysidorus dicit quod ita ingeniosus sit ut, cum inclusum se gurgustiis viderit, non fronte erumpere nititur nec infestus viminibus caput inserere, sed adversum, caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum redire conatur. Quem luctatum ejus, si forte alius scaurus extrinsecus videat, apprehensa mordicitus cauda ejus nisus adjuvat erumpentis. Hoc idem scaurus facit retibus comprehensus. Nam retrogradus exire conatur.

Notes de source :
1. Escarus dictus eo quod solus escam ruminare perhibetur ; denique alii pisces non ruminant. […]. |
2. Inde advectos Tiberio Claudio principe Optatus e liberti<s e>ius praefectus classis inter Ostiensem et Campaniae oram sparsos disseminavit. |
3. […] Tradunt autem hunc ingeniosum esse ; namque inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum redire ; quem luctatum eius si forte alius escarus extrinsecus videat, adprehensa mordicus cauda adiuvare nisus erumpentis .