LX. De purpuris.
[β] Plin. nat.9, 1251sourcesPurpurae vivont annis plurimum septenis. Latent sicut murices circa canis ortum tricenis diebus. Congregantur verno tempore mutuoque attritu lentorem cuiusdam cerae salivant. Simili modo et murices, sed purpurae florem illum tinguendis expetitum vestibus in mediis habent faucibus.
[γ] Plin. nat.9, 1282sources[…] Conchae omnes celerrime crescunt, praecipue purpurae : anno magnitudinem implent.
[δ] Plin. nat.9, 1263sourcesViuas capere contendunt quia cum uita sucum eum euomunt. Et maioribus quidem purpuris detracta concha auferunt, minores cum testa uiuae frangunt, ita demum eum expuentes.
[ε] TC
[ζ] Plin. nat.9, 1264sourcesLiquoris hic minimi est candida vena, unde pretiosus ille bibitur nigrantis rosae colore sublucens ;.
[η] Plin. nat.9, 1325sources[…] Has semineces, sed redditas mari avido hiatu revivescentes, appetunt purpurae porrectisque linguis infestant.
[θ] TC?
[α] Purpurae similiter conchae marinae sunt ut dicit Plinius, [β] quae vivunt annis plurimae septenis. Latent circa Canis ortum tricenis diebus. Congregantur verno tempore et attritum liquorem ore salivant. In mediis habent faucibus hunc liquorem.[γ] Purpurae conchae infra annum magnitudinem implent.[δ] Quod si ante transcurrant crescendo, conchae vim libidinis auferunt nec ultra coire possunt vel concipere ut in tempore pretiosum liquorem pariant. Unde summa diligentia fit ut in primo anno purpuris conchae detrahantur vel confringantur, ne crescant.[ε] Hoc liquore vestes, quae purpureae dicuntur, tingi solent[ζ] Hic color nigrantis rosae colore sublucet.[η] Purpurae, cum semineces fuerint mari redditae, reviviscunt.[θ] Purpurae fetidis odoribus capiuntur.
Notes de source :
1. Purpurae vivont annis plurimum septenis. Latent sicut murices circa canis ortum tricenis diebus. Congregantur verno tempore mutuoque attritu lentorem cuiusdam cerae salivant. Simili modo et murices, sed purpurae florem illum tinguendis expetitum vestibus in mediis habent faucibus. |
2. […] Conchae omnes celerrime crescunt, praecipue purpurae : anno magnitudinem implent. |
3. Viuas capere contendunt quia cum uita sucum eum euomunt. Et maioribus quidem purpuris detracta concha auferunt, minores cum testa uiuae frangunt, ita demum eum expuentes. |
4. Liquoris hic minimi est candida vena, unde pretiosus ille bibitur nigrantis rosae colore sublucens ;. |
5. […] Has semineces, sed redditas mari avido hiatu revivescentes, appetunt purpurae porrectisque linguis infestant.