Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

XXI. De congris.

1. [α] Plin. nat. 9, 72*
[β] ?
[γ] Arist. HA, 602 a 23 MS*
[δ] TC
[α] Congri marini pisces forma longi sunt ut murena, sicut dicit Plinius. [β] Corpus tamen multo majus habent. Carnes eorum ad edendum dulcissimae sunt. [γ] Vento flante vehementi impraegnantur. [δ] His piscibus signantur illi qui longanimitatem spei habentes in virtute quoque grandaevi sunt. Cibus Christi delectabilis fiunt, paris ejus voluntatem facientes. Et ideo vento flante Spiritus sancti, qui vehemens super apostolos ruit, a timore Dei fructu bonorum operum impraegnantur.