Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

XLIII. De kyloka.

1. [α] Arist. HA, 531 a 31 MS*
[β] Arist. HA, 531 b 8 MS*
[α] Kylokb piscis marinus est, ut dicit Aristotiles, et applicatur lapidibus. Testa ejus in qua latet similis est testae vasis et est aspera multuma’. Creatio ejus corporis similis est creationi carnis. Hoc genus piscis sentit quicquid appropinquat ei. Applicatur autem lapidibus cum suis pedibus posterioribus, anterioribus vero pedibus, quibus quasi pro manibus utitur, quicquid per eum transit ex piscibus depredatur. Si quid vero transit, quod nequaquam vincere se posse credit, tumescit et contrahit se et adheret fortius lapidi, cui applicatur. Orificium ejus in medio corporis est. [β] In isto genere piscium sunt duo modi : unus est parvi corporis et comeditur, et propter hoc venantur ipsum homines in hyeme et comeditur in aestate : infuso enim sale longo tempore reservantur. Alterum genus magnum est et distinctum albedine ; sed adeo pestilens est, ut si aliquis ipsum attigerit, dissolvatur et deterioretur ejus dispositio tempore caloris.