Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

XXVIII. De diea.

1.
2. [α] Arist. HA, 490 a 31 MS*
[β] TC
[α] Diesb piscis est marinus, ut dicit Aristotiles, qui post perfectionem suam non vivit nisi per unum diem. Et ideo dies vocatus est, in quo apparet ortus perfectus et occasus subitus. [β] Et in hoc natura valde mirabilis, | quae ad vitam tantum creatum animal vitam tam subito exire cogit. Notatur autem hic diligentia creatorisa’ | : hoc enim, animal duas alas et duos pedes habet et caret sanguine.Sed ut quid ei pedes vel alae in subitum ministerium ? Vere sufficiens ratio est ut in creaturis suis Deus mirabilis predicetur.