Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

LXXII. De scolopendris.

1. [α] Plin. nat. 9, 145*
[β] TC
[α] Scolopendrae, ut dicit Plinius, similes sunt terrestribus quas centipedes vocant. Hae hamo devorato omnia in terrama’ evomunt, donec hamum egerant ; demum resorbent ea. [β] His piscibus signantur illi qui terrenas divitias sibi esse periculo sentientes eas abiciunt, communem vitam in monasterio devoventes. Ubi cum aliquantulum fuerint conversati nec communibus stipendiis voluerint esse contenti, proprietates sibi iterum aggregant fiuntque deteriores in eo quod, quasi canes ad vomitum revertentes, pecuniae suae secum sint in perditionem.