Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

LIX. De ostreis.

1. [α] JV, Or. 90*
[α] Ostreae, ut dicit Plinius, species sunt concharum, sive coclearum, quarum carnibus cancri miro ingenio vivunt. Cum enim testas earum aperire non valent atque ita in insidiis quando claustra aperiunt latentes inicientes lapides atque ita impedita conclusione lapidibus impositis carnes earum corrodunt.