Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

LXIX. De salmonibus.

1. [α] ?
[β] Plin. nat. 9, 68*
[γ] ?
[α] Salmones, ut dicit Liber rerum, pisces sunt quos barbari lastas vocant. Excrescunt in latitudinem et longitudinem magnam. Robore fortes sunt, omnemque quam habent agilitatem a potentia virtutis potius quam a levitate corporis est. Nam ponderosi et graves sunt. [β] Salmo, ut dicit Plinius, antiquitus omnibus piscibus fluvialibus praeferebatur, et maxime, ut idem dicit, in Aquitania. [γ] Hi vero fetus faciunt nec diutius vivere possunt in aquis dulcibus stagnorum, nisi liberum transitum ad dulces fluviorum undas habeant, verum etiam ubi in transitu sepem vel hujusmodi obstaculum invenerit, caput caudae conjungens flexo corpore transvolet ad optata. Hoc ipsum facit, cum se senserit irretitum.
2. [δ] ?
[δ] | Idem faciunt, cum ad salsas maris aquas transire volunt. Facillime enim ac citissime crescunt, ubi maris aquae crescunt ac decrescunt, occurrentibus aquis dulcibus. Unde in aquis fluvialibus parvissimi salmones inveniuntur ad longitudinem digiti. Pedalis vero longitudinis salmones rarissime inveniuntur in aquis dulcibus, quia transacto anno ad aquas maris salsas, mixtas tamen dulcibus transire consueverunt, ubi in robur debitum excrescentes iterum redeant ad locum nativitatisa’. |
3. [ε] ?
[ε] Carnes ejus rubeae sunt. Quae, licet dulces sint et gratae multum, tamen satietatem cito ingerunt manducantibus.