II. De anguilla.
[α] Isid. orig.12, 6, 412sourcesAnguillae similitudo anguis nomen dedit. Origo huius ex limo ; unde et quando capitur, adeo levis est ut quanto fortius presseris, tanto citius elabitur.
[β] Plin. nat.10, 1893sourcesneque est in his masculum femininumue, sicut neque in anguillis omnibusque quae nec animal nec ouum ex sese generant.
[γ] Plin. nat.9, 1604sourcesanguillae atterunt se scopulis ; ea strigmenta vivescunt, nec alia est earum procreatio.
[δ] Isid. orig.12, 6, 415sourcesAnguillae vino necatae, qui ex eo biberint taedium vini habent.
[ε] ?
[ζ] Plin. nat.9, 746sourcesAnguillae octonis vivunt annis. Durant et sine aqua, quinis et senis diebus aquilone spirante, austro paucioribus. ///ant hieme ; eadem in exigua aqua non tolerant neque in turbida. Ideo circa Vergilias maxime capiuntur fluminibus tum praecipue turbidis. Pascuntur noctibus. Exanimes piscium solae non fluitant.
[ζ] Arist. HA.592 a 10-15 MS7sourcesEt plura eorum cibantur ex aqua dulci; et propter hoc, quando volunt homines cibare enkeloz, preparant aquam, ut sit clara, quoniam ex sordida statim strangulatur. Et hoc ei accidit, quia sui branchi sunt parvi. Et quando volunt venari ipsam, turbant aquam. Et deprehenditur in loco, qui dicitur Chetrocheon, aput ascensionem Pleiadum, quoniam tunc inspissatur aqua cum luto, quod accidit a ventis oppositis. Et cum moritur enkeluz, non natat super aquam, sicut natant alii plures, quoniam venter eius est parvus. Et hoc aparet, quoniam multi eorum habent parvos ventres et plures eorum non habent ventres. Et quando exierit ab humiditate, in qua stabat, manebit vivus quinque aut sex diebus, et precipue, si venti fuerint septentrionales; si autem meridionalis, parum vivent
[η] Exp. 5, 168sourcesAnguille similitudo anguis nomen dedit. Origo eius ex limo. Vnde et cum capitur, adeo lubrica est, ut quanto fortius premitur, tanto citius elabatur. Anguille in uino necate, qui ex eo biberit, tedium uini habebit. Pinguedo eius dolori aurium medetur. Durissimam habet uitam. Vnde et excoriata adhuc mouetur. Quando tangitur, in circulum se uoluit et in globum ad modum serpentis se conuertit. Dulcem habet carnem. Plus decoquitur quam alius piscis.
[θ] Isid. orig.12, 6, 419sourcesFerunt autem Orientis fluvium Gangen anguillas tricenis pedibus gignere.
[α] Anguilla piscis est, ut dicit Ieronimus, serpenti similis, unde ab angue nomen accepit. Hanc quanto fortius strinxeris, tanto citius elabitur. Haec difficulter excoriatur. Hanc dicunt ex limo aliorum piscium nasci.Plinius de his dicit, [β] quod sexus masculinus vel femininus in anguillis non est. Neque enim ova inveniuntur in eis.[γ] Frequentius etiam atterunt se scopulis. Ea stigmenta vivescunt nec alia est earum procreatio.[δ] Anguillae in vino necatae, ut dicit Ysidorus, qui ex eo biberint, taedium vini habent.[ε] Commoventur ad sonum tonitruum. Aquis claris fluvialibus gaudent. Rapaces sunt ad aliquos inferioris potestatis pisciculos, maxime tamen cum in semine reperiuntur.[ζ] Anguillae, ut dicunt Aristotiles et Plinius, vivunt annis multis, durant autem sine aqua sex diebus, et hoc aquilone flante ; cum vero auster flaverit, paucioribus diebus sine aqua vivunt. Hyeme exigua aqua vivere non possunt, nec facile tolerant aquas turbidas. Et ideo in absconsione Pliadum, quia tunc turbatur aqua ex ventis oppositis, videlicet circa Vergiliarum tempus, maxime capiuntur. Pascuntur noctibus. Exanimes piscium sole non fluitant, nisi cum putrefactae in aqua dissolvuntur. Ut dicit Experimentator, [η] pinguedo anguillae auribus medetur. Durissimam habet mortem, quae etiam excoriata vivit. Plus decoquitur pisce alio ; aliter nocivus est cibus ejus. Ad ignem assata plus competit, quia evaporatur malitia ejus.[θ] In Gange flumine anguillae sunt triginta cubitorum longitudinis.
Notes de source :
1. obliquus enim etiam apud hebraeos totus liber fertur et lubricus […] ut si uelis anguillam aut murenulam strictis tenere manibus, quanto fortius presseris, tanto citius elabitur. Si la référence à Jérôme est exacte, il est très possible que Thomas ait aussi eu à l'esprit la notice consacrée à l'anguille par Isidore au livre 12 des Étymologies, ou celle de l'Experimentator, textes auxquels il se réfère dans la suite du chapitre. |
2. Anguillae similitudo anguis nomen dedit. Origo huius ex limo ; unde et quando capitur, adeo levis est ut quanto fortius presseris, tanto citius elabitur. |
3. neque est in his masculum femininumue, sicut neque in anguillis omnibusque quae nec animal nec ouum ex sese generant. |
4. anguillae atterunt se scopulis ; ea strigmenta vivescunt, nec alia est earum procreatio. |
5. Anguillae vino necatae, qui ex eo biberint taedium vini habent. |
6. Anguillae octonis vivunt annis. Durant et sine aqua, quinis et senis diebus aquilone spirante, austro paucioribus. ///ant hieme ; eadem in exigua aqua non tolerant neque in turbida. Ideo circa Vergilias maxime capiuntur fluminibus tum praecipue turbidis. Pascuntur noctibus. Exanimes piscium solae non fluitant. |
7. Et plura eorum cibantur ex aqua dulci; et propter hoc, quando volunt homines cibare enkeloz, preparant aquam, ut sit clara, quoniam ex sordida statim strangulatur. Et hoc ei accidit, quia sui branchi sunt parvi. Et quando volunt venari ipsam, turbant aquam. Et deprehenditur in loco, qui dicitur Chetrocheon, aput ascensionem Pleiadum, quoniam tunc inspissatur aqua cum luto, quod accidit a ventis oppositis. Et cum moritur enkeluz, non natat super aquam, sicut natant alii plures, quoniam venter eius est parvus. Et hoc aparet, quoniam multi eorum habent parvos ventres et plures eorum non habent ventres. Et quando exierit ab humiditate, in qua stabat, manebit vivus quinque aut sex diebus, et precipue, si venti fuerint septentrionales; si autem meridionalis, parum vivent |
8. Anguille similitudo anguis nomen dedit. Origo eius ex limo. Vnde et cum capitur, adeo lubrica est, ut quanto fortius premitur, tanto citius elabatur. Anguille in uino necate, qui ex eo biberit, tedium uini habebit. Pinguedo eius dolori aurium medetur. Durissimam habet uitam. Vnde et excoriata adhuc mouetur. Quando tangitur, in circulum se uoluit et in globum ad modum serpentis se conuertit. Dulcem habet carnem. Plus decoquitur quam alius piscis. |
9. Ferunt autem Orientis fluvium Gangen anguillas tricenis pedibus gignere.