Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

XVI. De bothis.

1. [α] ?
[α] Plin. nat. 9, 13*
[β] Arist. HA, 602 a 23-25 MS*
[α] Bothae pisces fluviales sunt, qui non natant nisi per amplitudinem corporis. Tenuissimi enim pisces sunt et lati multum. Pinnas habent in circuitu lati corporis.Cum venatur a piscatoribus, fundum aquae petens aquam turbat supra se, ut videri non possit, maxime quia strato corpore adhaerens terrae supra dorsum simillimus est terrae. Maculas rubeas in dorso habet. In quibusdam aquis fluvialibus fetificat, sed non in omnibus ; in stagnis vero vix et rarissime. [β] Bothae, sicut Aristotiles dicit, impregnantur vento meridionali.