Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

III. De alphoraz.

1. [α] Arist. HA, 569 b 28 MS*
[β] Arist. HA, 569 a 12-17 MS*
[γ] Arist. HA, 569 b 29-30 MS*
[α] Alphoraz piscis est, ut dicit Aristotiles. Non gignitur, sed creatur ex calido et humido, [β] et hoc in loco lutoso, qui aliquando aqua caret. Crescit ergo ex putredine luti illius, quando lacus non habet aquas, et creatur in modum vermiculi, et postea cum ascenderit aqua, crescit vermis ille in piscem. [γ] Durat autem modico tempore et cito dissolvitur. Prodiderunt nautae quod, si piscis ille dissolvatur, quousque solummodo remanerent ex eo caput et oculi, iterum renascens longo tempore durabit.