Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

LIV. De muricibus.

1. [α] Plin. nat. 9, 102*
[β] Plin. nat. 9, 125*
[γ] Plin. nat. 9, 126*
[δ] Plin. nat. 9, 125*
[ε] Plin. nat. 9, 126*
[ζ] Plin. nat. 9, 80*
[α] Murices, sicut dicit Plinius, conchae marinae sunt [β] quae latent contra Canis ortum [γ] exeuntque statuto tempore. Pretiosum etiam liquorem [δ] tingendis vestibus utilem habent. [ε] Sed muricibus color in sola vena candida reperitur : reliquum corpus sterile est. Vivis hic color exprimitur, quia cum vita succum evomunt. [ζ] Mucianus auctor est, referente Plinio, quod murenis inhaerentibus navi ipsam ventis plenam – sicut de echino dictum est – stetisse navem portantem Periandro regi, ut castrarentur nobiles pueri. Non habet spericum os neque rotundum neque in angulos prodeunte rostro, sed sicut concha utroque latere clauditur.