Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

| XXV. De capitonibus marisa’.

1. [α] ?
[β] TC
[γ] ?
[α] Capitones similiter maris sunt pisces trium fere cubitorum. Capita magna habent, caudas vero parvissimas atque angustas, [β] in hoc signantes eos qui, cum spiritu ceperint, carne consumantur*. [γ] Horum piscium carnes esibiles valde sunt, sed indigestibiles nimium ; unde et febres excitant. Maculas rubeas habent, pinnas in dorso acutissimas.