Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

XIX. De cancrisa.

1. [α]  LR
[β] Aldh. enigm. 37*
[α] Cancros inter pisces quidam computant, ut dicit Liber rerum. Pedes habent et brachia octo numero forcipesque pro manibus, quibus plerumque serpunt. [β] Retrograda esta’ nec unquam, ut Adelinus dicit, novit ante faciem suam ambulare.
2. [γ] ?
[γ] | Et hoc tantum intelligas cancrum in metu et in fuga facere. Metuens enim vel fugiens contracta cauda retrocedens in limo abscondi nititur vel in spelunca, et tunc loco parvissimo continetur. Naturaliter autem quando sine metu est, ante faciem suam ambulat et porrectis brachiis in anterius graditurb’. |
3. [δ] ?
[ε] RA, anat. 23*
[ζ] Ambr. hex. 5, 8, 22*
[δ] Cum senuerint, lapides duo albi coloris in capite eorum inveniuntur, intermixto rubore. Dicunt nonnulli lapillos illos tantae esse virtutis ut in potum dati cordis punctiones sanent. [ε] Et utique satis credibile quia, ut dicit Galienus in Anathomia, cor maxime confortatur ex substantiis duris lapideis, sicut sunt margaritae, saphiri, jacincti et his similia. Mutat colorem cancer, cum coctus fuerit ; nam rubeus fit, cum vivus tamen virore vel nigredine perfundatur. [ζ] De cancris mirabile quid refert Ambrosius ; dicit enim quod cancer naturaliter ostreae carnibus delectatur, sed sicut appetit epulum, ita etiam in capiendo sui ipsius vitat periculum. Est autem periculosa illi ostreae venatio. Habet enim ostrea capsas quasdam duras et validas, quibus includitur ; et cancer quidem, si inopinate ipsas capsas invaderet, posset utique capsarum reclusionibus conteri et occidi. Quae ut cancer praecaveat, insidias nota fraude molitur. Itaque quia omnia genera animalium delectatione mulcentur, explorat cancer, si quando illud ostreum in remotis ab omni vento locis contra solis radios dypticum suum illud aperiat et reseret claustra testarum ut libero aere vicissim voluptatem capiat. Et tunc clanculo calculum inmittens impedit ostreae conclusionem, ac sic aperta claustra reperiens tuto se ingerit claustris visceraque interna depascitur.
4. [η] Arist. HA, 525 b 5 MS*
[θ] TC?
[ι] JV, Or. 90*
[κ] Plin. nat. 9, 95*
[λ] Plin. nat. 9, 96*
[μ] Plin. nat. 9, 97*
[ν] Plin. nat. 9, 98*
[ξ] ?
[ο] Plin. nat. 9, 99*
[π] Arist. HA, 541 b 26 MS*
[ρ] ?
[η] Multa genera cancrorum sunt, ut dicit Aristotiles. Quorum unum est in Judea et dicitur miles, quia animal velocissimum est, et cum finditur, non invenitur in eo caro vel superfluitas ; et haec ratio quia non pascitur cibis : [θ] si enim cibis uteretur, superfluitates haberet. [ι] In mari, sicut Solinus dicit, occidentali cancri sunt qui homines apprehensos submergunt ; habent autem terga dura velut cocodrilli. [κ] Cancri latent hyeme mensibus quinis. Veris tempore sicut anguis exuunt senectutem. [λ] Cancri hyeme apprica sectantur littora, aestate in opaca gregatim recedunt. Hyeme laeduntur, autumno et vere pinguescunt, sed in plenilunio magis. [μ] Cancris longa vita. Feminae primus pes duplex, mari simplex. [ν] Dextrum brachium omnibus paene majus est. [ξ] Mares duas spinas habent inter ventrem et caudam, quibus feminae carent, quae ova habent in ventre. [ο] Contra serpentium ictus medentur. Sole Cancri signum transeunte pugnant inter se corniculis suis. [π] Quando mas vult coire cum femina sua, ascendit a dorso super eam ; at illa motum maris sentiens a tergo coire volentis inclinata super latus convertit se ad ipsum, et sic completur coitus. [ρ] Cancer lacte potatus sine aqua multis diebus vivit.