Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

XXXIII. De ericio.

1. [α] Arist. HA, 530 b 15-20*
[β] Arist. HA, 531 a 5-8 MS*
[γ] ?
[δ] Isid. orig. 12, 6, 57*
[α] Ericius piscis marinus est, habens caput et os inferius, ut dicit Aristotiles, et exitum superfluitatum superius ; et hoc contra cetera animalia. [β] Utitur spinis loco pedum. Anteriora ejus separata sunt et inferiora continua. [γ] Horrori est ceteris piscibus maris, quia spinis hispidus. Unde de facili non fit praeda ulli piscium. [δ] Carnes ejus vehementer sunt rubeae, minio colori similes, sicut dicit Plinius.a’