Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

XLII. De kalaoz.

1.
2. [α] TC?
[β] Arist. HA, 602 a 1 MS*
[γ] TC?
[α] Kalaoz piscis marinus est, ut dicit Aristotiles, specie multiformis, qui in orientis partibus invenitur. Hic piscis contra omnia genera piscium naturam habet, quod pluvia caeli, quae solet esse ceteris piscibus ad remedium vitae et impinguationis juvamen, huic pisci pro exitio datur, [β] quoniam si multa fuerit pluvia, caecatur oculis, [γ] et per consequens, cum non posset cibum quaerere, fame et inedia moritur.