Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

LI. De margaritis.

1. [α] JV, Or. 90*
[β] Sol. coll. 54, 24*
[γ] Sol. coll. 54, 25*
[δ] Sol. coll. 54, 26*
[ε] Sol. coll. 54, 27*
[ζ] Sol. coll. 54, 26*
[η] Sol. coll. 54, 27*
[θ] Sol. coll. 54, 26*
[ι] Sol. coll. 54, 27*
[κ] Isid. orig. 12, 6, 48-49*
Margaritae, ut dicit Solinus, hoc modo fiunt : [α] conchae, in quibus inveniuntur, nocturno tempore littus adeunt et rore caeli margaritas concipiunt. [β] Si purum fuerit quod acceperint, candidae gemmae sunt ; si turbidum, aut pallore languent aut ruffo obnubilantur. [γ] Denique quotiens accipiunt matutini aeris semen, fit clarior margarita ; quotiens vespere, fit obscurior ; quantoque magis hauserit rorem, tanto magis proficit lapidum magnitudo. Si conchis apertis repente nituerit choruscatio, intempestivo metu comprimuntur, clausaeque subita formidine aut abortiunt aut perpetuae gemmae efficiuntur. [δ] Talis conchis ipsis est sensus ut partus suos timeant maculari. Cum sol urentes et ferventes orbes emiserit, ne calore nimio fuscentur lapides, conchae succidunt in profundum. [ε] Duo nunquam in una concha reperiuntur, unde uniones a plerisque dicuntur.[ζ] Grandinibus descendentibus conchis lapides flavescunt. [η] Piscantium timent insidias, quapropter inter scopulos frequentius delitescunt. Gregatim natant, et quae magis inter illas experta est gregem ducit. Qua aliquando capta, aliae diffugiunt. [θ] Margarita in aquis mollis est, sed excepta durescit in lapidem. [ι] Ultra semiunciam non reperiuntur. [κ] Dicuntur autem cum luna crescere et decrescere cum viventes in concha sunt.
2. [λ] Plin. nat. 9, 113*
[μ] ?
[ν] Plin. nat. 9, 114*
[ξ] TC
[ο] Plin. nat. 9, 119*
[π] Plin. nat. 9, 120*
[ρ] Plin. nat. 9, 121*
[ς] Plin. nat. 9, 121*
[σ] Plin. nat. 9, 121*
[τ] ?
[λ] In candore magna differentia est. Summa laus coloris est, quando sicut alumen gemmae candentes micant. [μ] Aliquae sunt quae oblongae sic formatis conchis excipiuntur. [ν] Has margaritarum gemmas digitis vel auribus suspendere binos vel ternos feminarum gloria est. [ξ] In aceto positae citius resolvuntur. Unde illud Plinii referamus. [ο] duo fuerunt permaximi uniones quos habebat Cleopatra Egypti reginarum novissima, datos sibi a regibus orientis. Igitur cum exquisitis epulis cotidie vir ejus saginaretur Antonius, regina meretrix procaci vultu cepit ejus epulis insultare, contestans se una cena sexies sextercies, hoc est centies tantum quam ille, in epulis assumpturam. Quo dicto miratus est rex. [π] Sponsionibus ergo factis, mensa apposita sedit Cleopatra allatoque coram se tantum vase cum aceto [ρ] detraxit auribus unam margaritam. [ς] Quam ut in aceto jactasset, in tabem resolutam [σ] regina absorbuit. Mox inicit alteri manum, sed Plancus judex regiae sponsionis singulare illud opus naturae perire nolens, mox devictum pronuntiavit Antonium. [τ] Hic lapis contritus et confectus secundum modum debitum contra debilitatem stomachi valet. Habet, ut dicunt, et virtutem concordiae, sanitatemque confert et mentis et corporis, mentis quidem quia castum facit gestantem.