Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

LXVI. De rana maris.

1. [α] Plin. nat. 9, 143*
[β] TC
[γ] Ha, 2, 6*
[α] Rana maris, quae piscatrix vocatur a Plinio, pisces et ipsa persequitur hoc modo : eminentia cornua habet sub oculis quibus turbato limo ea exerit ad depraedandum. Tunc incauti pisciculi turbato limo assultantes nec raptorem in eo latitantem videntes concurrunt, donec tam prope accedentes ab inimico subito discerpuntur. [β] O, quam multi horum exemplo lucris temporalibus quasi limo turbato avidius inhiantes ab inimico humani generis subito absorti sunt et discerpti ! De hoc limo propheta dicit : [γ] utquid aggregas contra te condensum lutum.