Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

LXVIII. De raithisa.

1. [α] ?
[β] Arist. HA, 602 a 23-25*
[α] Raithae vel rais aut rochen, ut eas vulgus diversis linguis appellat, pisces maris sunt, ut habet Liber rerum. Hic inter pisces nobiles vilis admodum reputatur, et hoc ubi piscium copia est. Ubi vero piscium egestas est, ibi et eis raritas pretium facit. In latitudinem et longitudinem, quae eis fere aequalis est, duos aut tres cubitos habet. Propemodum rotundi sunt. Oculos habent horribiles, os deformitate luridum et hoc non eo loco quo pisces ceteri, sed loco ventris. Ubi vero caput et oculi sunt, os non habent. Caudam habet longam ut coluber et in ea spinulas quasdam acutas valde. Hi pisces quandoque lapidem habent in capite, nec credimus quod hunc natura creavit inutilem. Horum carnes indigestibiles sunt ut carnes bovinae. [β] Hi pisces impregnantur*, sicut Aristotiles dicit, vento flante meridionali.