CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VII. De piscibus marinis sive fluvialibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.p. 251-275.

XLV. De locusta maris.

1. [α] Plin. nat.9, 41sources[…] quippe ubi locustae quaterna cubita impleant […]
[β] Plin. nat.9, 952sourcesLocustae crusta fragili muniuntur in eo genere quod caret sanguine. Latent mensibus quinis. Similiter cancri, qui eodem tempore occultantur, et ambo veris principio senectutem anguium more exuunt renovatione tergorum. Cetera in undis natant, locustae reptantium modo fluitant, si nullus ingruat metus, recto meatu, cornibus, quae sunt propria rotunditate praepilata, ad latera porrectis ; isdem erectis inpavore obliquae in latera procedunt. Cornibus inter se dimicant. Unum hoc animalium, nisi vivum ferventi aqua incoquatur, fluida carne non habet callum.
[γ] Plin. nat.9, 964sourcesVivont petrosis locis, […].
[γ] 5sourcesOmnia eius generis hieme laeduntur, autumno et vere pinguescunt et plenilunio magis, quia noctem sidus tepido fulgore mitificat.
[δ] Plin. nat.9, 1856sources[…] Polypum in tantum locusta pavet, ut, si iuxta vidit omnino, moriatur.
[α] Locusta marina piscis est, ut Plinius dicit, qui quatuor cubita habet in longitudine.[β] Crusta fragili muniuntur in eo genere quod caret sanguine. Latent mensibus quinis. Veris tempore senectutem exuunt anguium more. Locustae reptantium more fluitant. Si nullus ingruat metus, recto meatu natant, cornibus que sunt propria rotunditate praeparata3philologieLe texte de Pline donne praepilata, moins courant. Vincent de Beauvais, qui reprend Thomas de Cantimpré, revient à la leçon de Pline. ad latera porrectis ; isdem vero erectis in timore, oblique in latere procedunt. Cornibus inter se dimicant. Unum hoc animalium nisi vivum aqua ferventi incoquatur, fluida carne non habet callum.[γ] Vivunt petrosis locis. Hyeme laeduntur, autumno et vere pinguescunt, et plenilunio magis.[δ] Polipum in tantum timet ut juxta posita locusta moriatur.

Notes philologiques :

3. Le texte de Pline donne praepilata, moins courant. Vincent de Beauvais, qui reprend Thomas de Cantimpré, revient à la leçon de Pline.

Notes de source :

1. […] quippe ubi locustae quaterna cubita impleant […] | 

2. Locustae crusta fragili muniuntur in eo genere quod caret sanguine. Latent mensibus quinis. Similiter cancri, qui eodem tempore occultantur, et ambo veris principio senectutem anguium more exuunt renovatione tergorum. Cetera in undis natant, locustae reptantium modo fluitant, si nullus ingruat metus, recto meatu, cornibus, quae sunt propria rotunditate praepilata, ad latera porrectis ; isdem erectis inpavore obliquae in latera procedunt. Cornibus inter se dimicant. Unum hoc animalium, nisi vivum ferventi aqua incoquatur, fluida carne non habet callum. | 

4. Vivont petrosis locis, […].  | 

5. Omnia eius generis hieme laeduntur, autumno et vere pinguescunt et plenilunio magis, quia noctem sidus tepido fulgore mitificat. | 

6. […] Polypum in tantum locusta pavet, ut, si iuxta vidit omnino, moriatur.