Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

IV. De astaraz.

1. [α] Arist. HA, 569 a 24 MS*
[β] Arist. HA, 569 b 17 MS*
[γ] Arist. HA, 569 b 4 MS*
[δ] Arist. HA, 569 b 9? MS*
[ε] Arist. HA, 569 b 17 MS*
[α] Astaraz piscis est, ut dicit Aristotiles, qui tempore autumnali et in initio veris generatur. [β] Videntur enim in spuma pluviae juxta ripas, quando condensata est, ebullire pisces hujusmodi, sicut ebulliunt vermes scarabei in stercore equi tempore aestatis. [γ] Alii autem dixerunt quod generatur ex limo terrae et nutritur ex limo pluviae. Quando tempus est frigidum, non possunt de facili capi, quoniam in gurgitibus et concavis absconduntur ; et si fuerit dies clarus, ad terram ascendunt in ripis et petunt calorem. [δ] Est autem contraria valde et nociva eis claritas solis, et ideo petunt arborum umbras, sub quibus a sole protegantur. [ε] Quando vero annus multae pluviae fuerit et calidus, habundantia istius generis reperitur.