Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

LXXXIII. De trebio.

1. [α] TC
[β] Plin. nat. 9, 80*
[γ] Plin. nat. 9, 81*
[δ] Plin. nat. 32,15*
[ε] TC?
[α] Trebius niger piscis est, ut dicit Plinius. [β] Pedalis est in longitudine et, cum ita parvus est, tamen piscis iste quinque digitorum crassitudinem habet. Hanc ei inesse vim Plinius recitat, ut pars ejus adservata in sale aurum, quod deciderit in altissimos puteos, admota extrahat et faciat fluitare. [γ] Mutant colorem candidum in hyeme et fiunt aestate nigriores. Inter omnes pisces trebius quidem solus ex alga nidificat et in nido ova parit. [δ] Trebius in oceano est qui diro rostro quod habet naves perforat. [ε] Sed illi permaximi sunt, qui in oceano sunt.