Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

LVI. De mulo.

1. [α] Plin. nat. 9, 64*
[β] ?
[γ] Plin. nat. 9, 66*
[δ] TC
[α] Mullus piscis est marinus, ut dicit Plinius,cui inest prae aliis nobilitatis gratia, in esum tantum datus nobilibus. Rarissimus enim est. Hujus piscis copia non in vivariis piscinisque crescit, sed septentrionalis tantum hos in proxima occidentis parte gignit oceanus. Cetero genera eorum plura qui alga vescuntur et ostreis et limo et aliorum piscium carne. Nobiliores vero barba gemina insigniuntur in inferiori labro, [β] victusque eorum est quod juxta ripas aeris serenitate concreverit. [γ] Mulum nobilem exspirantem diversi coloris esse et numerosa varietate spectari proceres linguae narrant. [δ] Duo haec genera piscis duo secularis potentiae genera principum significare dixerimus. Quorum illi qui viliores sunt et in daemonum usus cedunt praeda pauperum quasi carne et alga quasi vanitate superflua vivunt. Alii vero, qui nobiliores sunt et ex redditibus propriis divina largitate concessis in serenitate conscientiae vivunt, gemina barba quasi virtute gemina gratiae apud deum et homines honorantur et post mortem diversarum virtutum meritis insigniti et varietate circumdati ad mensam caelestis regis quasi electus cibus domino ab angelis praesentantur.