Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

XX. De clautio.

1. [α] Plin. nat. 9, 145*
[β] TC
[α] Clautius qui glanis vocatur, sicut dicit Plinius, aversus mordet inescatos hamos nec devorat eos, sed despoliando grassatur. [β] Hic piscis signat eos, qui et si aperte fornicationis vitium fugiunt, ne forte proventurae prolis indicio capiantur, tamen ipsis circumstantiis fornicationum, sicut sunt oscula, confabulationes illicitae et sceleratissimae contrectationes, impudentissime polluuntur.