Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

XLIX. De murenis.

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 43*
[β] Ambr. hex. 5, 7, 18*
[γ] TC
[δ] Isid. orig. 12, 6, 43*
[ε] Plin. nat. 9, 76*
[ζ] Plin. nat. 9, 77*
[η] ?
[θ] Plin. nat. 32, 12*
[ι] Plin. nat. 32, 58*
[α] Murenas feminini sexus tantum dicunt esse et a serpente concipi et ob id in siccum egredi ad coitum. Unde a piscatoribus tanquam a serpentis sibilo evocantur. [β] Dicit Ambrosius quod serpens venturus ad murenam, ut cum ea coeat, prius evomit omne venenum. [γ] Hic signatur quanta viri erga feminam debeat esse benignitas, qui utique in hoc convenerunt ut essent duo in carne una. [δ] Fustibus et malleis difficulter interimuntur ; capite percusso vix possunt interimi, cauda vero statim necantur. [ε] Murena omni mense parit, cum ceteri tamen pisces statuto tempore pariant. Ova ejus citissime crescunt, Aristotiles mirnum vocat marem qui generat nec eas a serpente concipi dicit. Discrimen etiam dicit inesse his quae variae et informes sunt. Mirnus unicolor et robustus est ; dentes extra os habet. Plinius : In Gallia septentrionali murenis omnibus dextera in maxilla septenae maculae, quae ad formam septentrionis refulgent dumtaxat vigore quodam, sed pariter cum anima extinguntur. [ζ] Ferunt aceti gustu eas in rabiem agi. Aristotiles : [η] Periculosum est murenas in cibum sumere, nisi prius in vino optime ac diutissime decoquantur speciebusque aromaticis et maxime pipere diligentius condiantur. Venenoso enim humore eas habundare testantur nec ideo eas de facili cedere coctioni. [θ] Murenae, ut dicit Plinius, tenent se libenter inter harundines et ligna ut, si forte conclusae sint, reti evadant flexu multiplici. [ι] Murenae morsum habent venenosum, sed ipsarum capitis cinere sanatur morsus.