Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VII. De piscibus marinis sive fluvialibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.p. 251-275. ,
LXII. De pungitivo.
1. [α] TC?
[α] Pungitivus minimus fere omnium piscium est, a re nomen habens : pungit enim quibusdam spinis. Mas in eis circa fauces rubeus est, femina illa rubedine caret. Ambo maculis undati sunt. Vulgus opinatur hos sine semine in aquis crescere et, quod mirabilius est, horum semine alios propagari ; unde et hunc piscem matrem piscium vocant. Ad hoc addunt probationes. Dicunt enim, si stagnum novum fiat nullusque piscis inmittatur, hos pisciculos primo anno inveniri in eo, secundo autem anno diversi generis pisces ex eisdem pisciculis propagari.