Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VII. De piscibus marinis sive fluvialibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.p. 251-275. ,
LXX. De sturione.
1. [α] TC?
[α] Sturio piscis est magnus quem barbari storam vocant. Hic in aquis fluvialibus habitat, et hoc in his quae magnae et diffusae sunt. Vivere diutius non potest in stagnis, nisi ad aquas dulces fluviorum transitum habuerit. Nihil aut parum cibi admittit in corpore, quippe cibus ei sufficiens est in nutrimentum sui sola aeris serena tranquillitas. Quapropter fit ut ventrem modicum habeat, sed prope modum solidus in loco ventris sicut in reliqua corporis parte. Habet enim intestina licet parvissima respectu corporis, epar vero satis magnum, et ipsum epar in tantum dulce quod sine abhominatione stomachi vix mandi possit. Unde ipsius felle, quod contiguum est, epar solet fricari, ut excessus dulcoris in epate excessu amaritudinis in felle consideratius temperetur. Ore caret, et est pars illa integra, quae in aliis animalibus ora occupare solebat ; nec nisi modicum sub gutture foramen habet, clausum cum voluerit, apertum vero aeris serenitati. Austro citius impinguescunt ; aquilone vero flante subsident in profundis. Sturio in lacte positus diu vivit sicut in aqua.

2. [β] TC?
[γ] ?
[β] || Hic recenter captus et comestus totus fere transit in corporis nutrimentum. Ex sono tonitrui carnes ejus subito corrumpuntur et fetent.[γ] Est et piscis alius qui dannus dicitur, qui si suspendatur ad trabem, tremit in sono tonitrui. Qui etiam nocivus fere est semper febresque maxime inducit1philologieCe paragraphe (de hic recenter captus à maxime inducit) est propre à la version Thomas IIb.. ||

Notes philologiques :
1. Ce paragraphe (de hic recenter captus à maxime inducit) est propre à la version Thomas IIb.