Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VII. De piscibus marinis sive fluvialibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.p. 251-275. ,
V. De alleciis.
1. [α] LR
[α] Allecia pisces marini sunt, ut dicit Liber rerum, in occiduo mari, quod mediterraneum est inter majorem Britanniam atque Germaniam. Tempus quo allecia capi solent optimum dicitur in omni fere genere piscium marinorum. Unumquodque enim genus piscium marinorum habet tempus suum et in alio tempore bonum non est. Optima hujus piscis captura est circa Augustum mensem aut circa Septembrem. Durat autem captura ejus usque ad Decembrem, sed hoc raro propter angustias temporis. Hic piscis admodum parvus est, sed cum recens captus fuerit, delicatiorem cibum prebet. Salsus durare potest sanus ultra quam alii pisces in hominum usus.

2. [β] LR?
[β] | Dulcedo in capite ejus est, quae vix unquam corrumpitur amaritudine salis. |

3. [γ] LR?
[γ] Hic fere omnium piscium, solus aqua tantum vivit nec nisi in aqua vivere potest, statimque ut aeris serena contigerit, exspirat, nec ulla mora est inter contactum aeris et exspirationem. Oculi ejus de nocte lucent in mari instar luminis ; sed horum virtus moritur cum ipso pisce. Ubicumque in mari super aquas lumen vident, gregatim adventant, et hoc astu alliciuntur ad retia. Dictis temporibus quasi parati ad capiendum in usus hominum divino munere deducuntur. Hybernis vero temporibus secreto maris usque ad tempus debitum absconduntur, et hoc circa Germaniam.

Notes philologiques :
1. Cette phrase (de allecia jusqu'à Germaniam) ne se trouve que dans la version Thomas IIa.