Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

XVII. De borbothis.

1. [α] TC?
[α] Borbothae pisces sunt fluviales, sic in Galliis vulgariter appellati. Cum anguilla similitudinem habere videntur : lubrici enim sunt. Excoriantur autem sicut et anguillae. Corium autem nigrum habent, esum dulcem, et hoc maxime epar, quod prae omnibus piscibus optimum habet et delicatius. Caput magnum habet respectu corporis, os amplum et latum valde . Quando excesserit annos duodecim in aetate, crescit in corpus magnum ; et tunc mutatur nomen ejus et dicitur solaris, de quo inferius dicendum est. Borbothae Gallice lumpaea vel quappae Theutonice vocantur secundum ydiomata diversa.