Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VII. De piscibus marinis sive fluvialibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.p. 251-275. ,
LII. De megari.
1. [α] LR
[β] TC
[α] Megaris piscis marinus est, ut dicit Liber rerum. Duarum palmarum longitudinem habet. Vilis habetur in partibus in quibus capitur. Sed deductus ad remotiora salsus raritas ejus pretium facit. Recenter tamen captus et sine sale delicatiorem cibum edentibus facit.[β] Signat autem hic piscis illos qui, etsi viles inter natales suos, quia nemo propheta acceptus in patria sua, ad incognita venientes honores et cathedras sortiuntur. Possunt etiam signare illos qui, etsi viles sint fama et meritis, a vilibus tamen et sui consimilibus extolluntur vel quia voluerunt habere parem in scelere vel quia idoneum ad honores minime reppererunt. Unde Gallorum proverbium : propter egentiam boni viri locatur stultus in cathedra.