Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973, p. 251-275

X. De accipendre.

1. [α] Plin. nat. 9, 60*
[β] TC
[α] Accipender piscis est, ut Plinius dicit, apud antiquos nobilissimus. Hic solus contra morem omnium piscium squamas habet toto corpore ad os versas. [β] Hic piscis juris peritos et causidicos clericos signat, qui omnem protectionem ecclesiastici corporis, cujus membra fideles sunt, in contentione verborum generaliter convertunt, animadvertere non curantes, quia finis verborum nullus. Et dum plerique scrupulum conscientiae et deum prae oculis habere non curant, falsitatem pro veritate vel veritatem in falsitate cavillationum allegare nituntur : Vae miseriae talibus et vae iterum ac tertio ! | Quae sunt miseriae culpae et poenaea’. |