Primo generaliter.
[β] Arist. HA, 504 b 22 MS2sourcesDelfin vero generat animal, et propter hoc habet mamillas, set non supra set prope iuncturas in alio : similes nadisi et non habent conos ad similitudinem quadrupedium manifestos, set habent duo profunda assimilata cannalibus, et ex eis exit lac, et per ea lactat fetus. Et filii sequntur matrem, et hoc viderunt plures.
[γ] Arist. HA, 536 b 32 MS3sourcesEt animal aquosum, ut piscis et mollis teste, est modici sompni. Et hoc non scitur per occulos eorum, quoniam non habent palpebras. Et multi pisces deprehenduntur propter ponderositatem eorum in casu, et propter hoc forte accipiuntur manu. […] Et in sompno quiescit piscis et non movetur ex eo nisi cauda solum motu modico.
[α] Nullus piscis, ut dicit Aristotiles, habet collum vel virgam vel testiculos vel mamillas.[β] De his tamen delphinum, cethum et cetera monstra maris excipimus, et hoc est, quia generant sibi simile. Habent enim mamillas, quibus fetus lactent, non tamen supra, sed juxta juncturas ; et non eminent illae mamillae, sed habent quasi duo canalia, ex quibus egreditur lac, et filii sequuntur matres. Quod quidem ad veritatis indicium ad oculum cerni potest, ubicumque monstra maris fetificant.[γ] Omnis piscis et animalia mollis teste modicum dormiunt. Quod tamen non potest perpendi per clausionem palpebrarum, quia palpebras non habent, sed quia capiuntur manu et ferro tridente in somnis percutiuntur. Et notandum quod non moventur, cum dormiunt, nisi in cauda, et hoc parum.
[δ] Aug. gen.3, 8 (12)5sourcesNonnulli autem putaverunt propterea non animam vivam, sed reptilia animarum vivarum pisces esse appellatos, quod eis memoria nulla sit, nec aliqua qua vita velut rationi vicinior. Sed fallit eos experientia minor. Nam quidam scripserunt, quae animadvertere potuerunt in vivariis piscium, multa miranda. Sed etiamsi forte falsa scripserunt, memoriam tamen pisces habere certissimum est. Quod ipse sum expertus, et experiantur qui possunt et volunt. Nam fons quidam magnus Bullensium Regiorum, fere plenus est piscium. Solent autem homines desuper intuentes eis aliquid iacere, quod sibi vel praeripiant confluentes, vel inter se diripiant concertantes. Quo pastu assuefacti, deambulantibus super oram fontis hominibus, ipsi quoque cum eis gregatim natando eunt et redeunt, exspectantes unde aliquid iactent, quorum praesentiam sentiunt.
[ε] ? 6sourcesGlose non identifiée.
[ζ] Plin. nat.10, 192-1937sourcesIdeo et silentium in more piscantibus. Pisces quidem auditus nec membra habent nec foramina, audire tamen eos palam.
[δ] | Augustinus videtur velle quod pisces animas habent. Dicit enim eos habere memoriam. Ait enim fontem esse in Bullensi regione plenum piscibus, qui cum hominibus supergradientibus gregatim natando eunt et redeunt et stant cum stantibus, exspectantes ut aliquid eis jaciant, quia sic assueverunt.[ε] Glosa quaedam dicit instinctu quodam recedere pisces, cum patria in qua manere consueverunt depopulanda est. Nec mirum quia, si homines non assunt, quibus a deo pisces in usu dati sunt, juste cessante causa cessabit effectus.[ζ] Habent etiam pisces sensum auditus ; unde piscantibus indicitur silentium8philologieCe passage (de Augustinus videtur jusqu'à indicitur silentium) ne se trouve que dans la version Thomas IIa.. |
[θ] Arist. HA, 591 a 18 MS9sourcesEt omnes pisces comedunt se preter fastaleoz. Et precipue hangoroz et kakaloz et fastaroz non comedunt carnem omnino
[ι] Arist. HA, 591 a 26 MS10sourcesEt nullum animal marinum comedit suos eius pullos, et propter hoc multiplicantur. Set cum completur, conmeditur ab alio, et maxime a pisce, qui dicitur barioz
[κ] Arist. HA, 597 b 31 MS11sourcesEt etiam loca, que sunt prope ripam, sunt magis temperata, et propter hoc sunt carnes piscium istorum locorum fortiores. Et carnes piscium, qui sunt in profundo maris, sunt magis humide.
[λ] Arist. HA, 598 a 17 MS12sourcesEt omnes pisces lapidosi sunt pingues.
[μ] Arist. HA, 598 a 30 MS13sourcesEt omnes greges habent rectorem.
[ν] ?
[ξ] Arist. HA, 505 a 1 MS14sourcesEt omnem habens coopertorium habet brancos in parte capitis.
[ο] Arist. HA, 566 a 27 MS15sourcesEt numquam videbatur piscis, qui facit coitum cum pisce alterius generis.
[π] TC
[ρ] Boet. cons.I, prosa 1, 516sourcesEandem tamen uestem uiolentorum quorundam sciderant manus et particulas quas quisque potuit abstulerant
[ς] Arist. HA, 567 a 30 MS17sourcesEt maior pars ovorum […] quoniam si omnes salvarentur, nimium multiplicarentur.
[σ] Arist. HA, 602 a 23 MS18sourcesEt quidam pisces inpinguantur vento septentrionali et quidam meridionali. Et pisces longi inpinguantur septentrionali, et propter hoc deprehenduntur multi illorum in estate, et pisces ampli cum meridionali.
[τ] Arist. HA, 566 a 3 MS19sourcesEt masculi piscium habent vias plenas semine, ita quod semen videtur currens extra.
[υ] Arist. HA, 568 a 22 MS20sourcesEt parvi pullificant in locis, ubi <est> pauca aqua et precipue, ubi sunt radices salicum et aliarum arborum aut cannarum.
[φ] Plin. nat.11, 12921sourcesCapita piscibus portione corporum maxima, fortassis ut mergantur
[χ] Plin. nat.9,5622sourcesPiscium feminae maiores quam mares. […] Capiuntur ante solis ortum ; tum maxime piscium fallitur visus. Noctibus quies, sed inlustribus aeque quam die cernunt. […] Gustu olei maxime, dein modicis imbribus gaudent alunturque.
[ψ] Arist. HA, 567 a 32-3423sourcesEt maior pars ovorum, sic\ut dicitur, transgluttitur a femina, et multa ova dampnantur in humido et non salvantur ex eis.
[ω] TC
[η] Nunquam videbitur piscis coire cum alterius generis piscibus, sed suum servant nature ordinem et in sexu et in genere. Erubescat infelix homo, qui et naturae metas transgreditur et irrationabilior bestiis universis fasque nefasque ducit aequaliter et sexum suum ordinemque contemnit impudens violator.[θ] Omnes pisces maris comedunt se invicem, excepto quodam animali, quod fastaleon Aristotiles vocat. Haec autem causa est, quia ipsum animal omnino carnem non comedit.[ι] Nullum marinum animal comedit fetus suos, nisi dum complentur et formam parentibus similem ceperint.[κ] Carnes piscium habitantium circa ripas fortiores et saniores sunt ; carnes vero habitantium in profundo humidiores et minus sane.[λ] Omnes pisces lapidosi pingues sunt.[μ] Et omnes greges piscium habent rectorem.[ν] Omnis piscis praeda vivens socialiter non natat, sicut lucius et sui similes.[ξ] Omnis piscis habens coopertorium habet branchos in capite.[ο] Nunquam visus est piscis, qui faceret coitum cum pisce alterius generis.[π] Erubescat ergo infelicissimus omnium brutorum homo, qui praetergreditur terminos creaturis positos et contra naturae jura naturae hostis coit cum immundis pecoribus.[ρ] Unde in libro Consolationum Boetii non immerito figurata sapientia plangere visa est in ea parte scissam vestem, quae hominum speciem pictam habebat.[ς] Praeterea sciendum est de piscibus, quod multa ac plurior pars ovorum, quae ovant pisces, perit multimoda occasione. Nec mirum, quia, si omnia pervenirent, nimie multiplicarentur.[σ] Omnes pisces qui per amplitudinem natant, ut bothae et pectines, impinguantur vento flante meridionali. Qui vero pisces extenduntur in longum, ut lucii, vento flante septentrionali impinguari certum est.[τ] Masculi piscium habent vias plenas semine, ita quod semen videtur saepius extra decurrere.[υ] Parvi pisces fetificant, ubi pauca aqua, et hoc praecipue circa radices salicum vel aliarum arborum.[φ] Quidam pisces sunt, ut dicit Plinius, qui tantae levitatis sunt naturaliter, ut, nisi capita portione corporum maxima haberent, in aquis mergi non possent.[χ] Piscium feminae majores quam mares sunt. Pisces capiuntur melius ante solis ortum, quia tunc maxime fallitur piscium visus. Noctibus eque sicut die cernunt. Gustu olei moriuntur. [ψ] Major pars ovorum perit in piscibus, quando femina ovat vagando.[ω] Et hoc contra illos religiosos, qui curiose vagando perdunt fetus bonorum operum. Infelices ergo illi, quorum professio vel officium hoc non habet, ut extra vagando sepe ab animi virtute dissimulant.
[αβ] Arist. HA, 570 a 25 MS25sourcesEt non faciunt fetum pisces omnes uno tempore, neque est tempus sue inpregnationis equale, quoniam ante tempus coitus vagantur mares et femine ante coitum sicut grex. Et tempore coitus et partus ambulat par cum pari.
[αγ] Arist. HA, 601 a 23? MS26sourcesEt debemus scire etiam quoniam non pinguescunt omnia animalia in uno tempore, neque exeunt a temperantia secundum unum modum, set infirmantur quedam uno tempore, et quedam alio.
[αδ] Arist. HA, 601 a 27 MS27sourcesEt tempora pluviosa nocent avibus, quoniam non vivantur multo potu, et siccitas nocet piscibus ;
[αε] Arist. HA, 601 b 9 MS28sourcesEt maior pars generum piscium impinguatur in annis pluviosis, quoniam tunc inveniunt multum cibum. Et aqua pluvie valeteis omnibus, sic\ut convenit plantis terre, quoniam olera etiam, quamvis inbibantur a fluviis et fontibus, tamen magis crescunt aqua pluvie; et similiter canne crescentes in ortis.
[αζ] Arist. HA, 601 b 24 MS29sourcesEt piscis habens lapidem in capite : nocet ei hiems, sicut aromi, labraoz, et de isto genere est gonger et murena et orphus. Et lapidei cavant illam terram et condunt se, quoniam lapis infrigidatur in capite et coagolatur, et cadit ille piscis.
[αη] Arist. HA, 589 a 11 MS 30sourcesQuedam ergo sunt ambulantia et quedam marina. Et hoc dicitur duobus modis, quoniam quoddam dicitur ambulans, quoniam anelat, et quoddam dicitur marinum, quoniam inspirat aquam. Et non nominatur hoc nomine, nisi quoniam mansio eius est sive in terra sive in mari.
[αθ] Arist. HA, 597 b 31 MS31sourcesEt carnes piscium, qui sunt in profundo maris, sunt magis humide.
[αι] Arist. HA, 537 a 4 MS32sourcesEt multitudo piscium est in profundo maris.
[ακ] TC?
[αλ] Arist. HA, 543 a 30 MS33sourcesEt crementum omnium ovorum piscium maris est festinum et velox,
[αμ] Plin. nat.9, 6934sourcesPiscium alii branchias multiplices habent, alii simplices, alii duplices. his aquam emittunt acceptam ore. senectutis indicium squamarum duritia, quae non sunt omnibus similes.
[αν] Plin. nat.32, 14135sourcesPulmone marino si confricetur lignum, ardere videtur adeo ut baculum ita praeluceat. Le commentaire ajouté par Thomas à la suite de la citation de Pline prouve un faux sens sur l'expression pulmo marinus qui, chez Pline, désigne un animal, la méduse, et que Thomas a compris littéralement comme le poumon d'un animal marin.
[αξ] ?
[αα] Quidam pisces per se generantur sine aliquo coitu, et quidam de limo aliorum piscium, et quidam de terra simpliciter, et quidam de putrefactione et corruptione, quae videtur super aquam velut oleum enatare.[αβ] Ante tempus partus vel coitus vagantur, mares et feminae piscium natant per greges simul ; tempore vero coitus et partus ambulat par cum pari.[αγ] Quidam pisces quando fetificant, infimantur, et propter hoc plerumque comprehenduntur hoc tempore magis quam alio.[αδ] Siccitas nocet piscibus ;[αε] et major pars piscium impinguatur tempore pluvioso, quoniam pluvia valet eis sicut plantis terrae. Unde supernatare videntur et alludere cadenti pluviae.[αζ] Omnis piscis qui naturaliter habet lapidem in capite, hieme magis laeditur quam qui non habet ; et haec ratio, quoniam lapis, qui in cerebro est, cerebrum infrigidat. Quapropter ingruente frigore pisces hujusmodi ima ac profunda petunt.[αη] Omne monstrum marinum et omne genus piscis quod ambulat anhelat per consequens.[αθ] Carnes piscium, qui in profundum aquae libenter natant, humidiores et ad comedendum minus sane.[αι] In fundo et in profundo maris multitudo piscium est[ακ] et multa genera, quae vix aut nunquam exeunt ad visus hominum.[αλ] Crementum omnium ovorum piscium maris est festinum et velox.[αμ] Piscium alii branchias multiplices habent, sicut dicit Plinius, alii simplices, alii duplices. Hi aquam emittunt ore receptam. Senectutis indicium squamarum durities, quae non sunt omnibus similes.[αν] Pulmone marini piscis si fricetur lignum, ardere videbitur sicut et oleum.[αξ] Unde etiam ex pulmonibus quorundam piscium marinorum oleum fieri consuetum est.
[αο] Arist. HA, 534 a 11 MS37sources Et pisces etiam habent sensum tactum, et hoc est manifestum, quoniam plures piscium non tangunt vas, quo venantur, nisi sit novum. Alii vero habent, set minus, et propter hoc magis deprehenduntur.
[απ] Arist. HA, 538 a 22 MS38sourcesEt femine piscium sunt longiores masculis, quoniam femine deprehenduntur et sunt dure carnis plus quam masculi. Et anterius masculorum est durius et meliorum costarum, et similiter superius, in feminis vero inferius et posterius.
[αρ] Arist. HA, 567 a 25 MS39sourceset non inveniuntur ova in piscibus, nisi in his, que coeunt.
[ας] Arist. HA, 567 b 13 MS40sourcesEt propter hanc causam maior pars piscium pullificitur in Koitaz, quod est mare Kazzir, in ripa fluvii, qui dicitur Foredoz, quoniam in hoc loco non est ventus et est calidus et recipit in se multas aquas dulces.
[ασ] Arist. HA, 568 a 11 MS41sourcesEt pisces, qui sunt in paludibus et fluviis, impregnantur in maiori parte post quinque menses, et post unum annum pullificant omnes.
Ut dicit Experimentator :[αο] Pisces aliqui non tangunt vas quo venantur, nisi sit recens. Habent enim sensum tactus. Et aliqui non habent, ut dicit Aristotiles, et citius capiuntur.[απ] Feminae piscium longiores sunt masculis et carnes duriores. Carnes piscium in dorso et anterius sunt duriores reliquis partibus corporis.[αρ] Non inveniuntur ova nisi in piscibus, qui coeunt.[ας] Major pars fetificat in ripis fluminum, si assint eis, et hoc quia in eo loco non est ventus et est calidus, in se multas dulces aquas habens.[ασ] Pisces paludum impregnantur ex majori parte post quinque menses ; et post unum annum fetificant omnes pisces generaliter.
[ατ] | Pisces semper nituntur redire ad nativitatis locum, quantumcumque descenderint vel ascenderint ; et propter hoc frequenter incidunt pericula42philologieCe passage (de pisces à pericula), dont nous n'avons pas identifié la source, ne se trouve que dans la version Thomas IIa.. |
[αφ] Bas. hex.7, 3, 1644sourcesNam vide quomodo singula genera regiones sibi detinent deputatas nullusque alterius fines occupat sed suis quisque sedibus est contentus. Et certe nemo illis agrimensor habitacula defendenda distribuit, nec murorum circumscriptione signavit, nec terminos posuit observandos, sed omnibus utilitas in commune conlata est.
[αχ] Bas. hex.7, 4, 145sourcesSed nos tales non sumus, nam et maiorum nostrorum fines audacter excedimus et saltus | transgredimur vicinorum et domos domibus et agros agris adiungimus et aliena iura mutilamus.
[αυ] Quidam pisces impregnantur vento australi, quidam aquilonari. Est modus venationis piscium, ut dicit Experimentator, ut fiat fossa juxta fluvium, ita ut aqua fluvii intret fossam, ibique ponantur ligna, et tunc veniunt pisces a fluvio et delitescunt ibi propter quietem ; et hoc maxime in hieme.Dicit magnus Basilius : [αφ] Vide quomodo singula genera piscium sibi regiones detinent deputatas nullusque alterius fines occupat, sed suis quisquam sedibus est contentus. Certe nemo agrimensor illis habitacula distribuit nec murorum circumsaeptione signavit nec terminos posuit observandos ; sed omnibus utilitas in commune collata est.[αχ] Sed nos tales non sumus : nam et majorum nostrorum fines audacter excedimus et saltus transgredimur vicinorum et domos domibus et agros agris copulamus.
Notes philologiques :
8. Ce passage (de Augustinus videtur jusqu'à indicitur silentium) ne se trouve que dans la version Thomas IIa. |
42. Ce passage (de pisces à pericula), dont nous n'avons pas identifié la source, ne se trouve que dans la version Thomas IIa.
Notes de source :
1. Et nullus modus piscium habet collum vel virgam nec manus nec pedes vel testiculos omnino vel mamillas |
2. Delfin vero generat animal, et propter hoc habet mamillas, set non supra set prope iuncturas in alio : similes nadisi et non habent conos ad similitudinem quadrupedium manifestos, set habent duo profunda assimilata cannalibus, et ex eis exit lac, et per ea lactat fetus. Et filii sequntur matrem, et hoc viderunt plures. |
3. Et animal aquosum, ut piscis et mollis teste, est modici sompni. Et hoc non scitur per occulos eorum, quoniam non habent palpebras. Et multi pisces deprehenduntur propter ponderositatem eorum in casu, et propter hoc forte accipiuntur manu. […] Et in sompno quiescit piscis et non movetur ex eo nisi cauda solum motu modico. |
4. Augustinus uidetur uelle quod pisces animas habent. Dicit enim eos habere memoriam. Ait enim fontem esse in Bullensi regione plenum piscibus, qui cum hominibus supergradientibus gregatim natando eunt et redeunt, et stant cum stantibus expectantes ut aliquid eis iaciant, quia sic assueuerunt. Comme l'a repéré M. Cipriani, Thomas de Cantimpré reprend une réflexion exprimée par Augustin (De genesi 3, 8, 12), mais à travers Petrus Comestor qu'il cite fidèlement. Cependant l'éditeur de Petrus Comestor, A. Sylwan, précise pour ce passage qu'il s'agit d'une additio auctoris extra textum posita (consulté sur Brepolis). |
5. Nonnulli autem putaverunt propterea non animam vivam, sed reptilia animarum vivarum pisces esse appellatos, quod eis memoria nulla sit, nec aliqua qua vita velut rationi vicinior. Sed fallit eos experientia minor. Nam quidam scripserunt, quae animadvertere potuerunt in vivariis piscium, multa miranda. Sed etiamsi forte falsa scripserunt, memoriam tamen pisces habere certissimum est. Quod ipse sum expertus, et experiantur qui possunt et volunt. Nam fons quidam magnus Bullensium Regiorum, fere plenus est piscium. Solent autem homines desuper intuentes eis aliquid iacere, quod sibi vel praeripiant confluentes, vel inter se diripiant concertantes. Quo pastu assuefacti, deambulantibus super oram fontis hominibus, ipsi quoque cum eis gregatim natando eunt et redeunt, exspectantes unde aliquid iactent, quorum praesentiam sentiunt. |
6. Glose non identifiée. |
7. Ideo et silentium in more piscantibus. Pisces quidem auditus nec membra habent nec foramina, audire tamen eos palam. |
9. Et omnes pisces comedunt se preter fastaleoz. Et precipue hangoroz et kakaloz et fastaroz non comedunt carnem omnino |
10. Et nullum animal marinum comedit suos eius pullos, et propter hoc multiplicantur. Set cum completur, conmeditur ab alio, et maxime a pisce, qui dicitur barioz |
11. Et etiam loca, que sunt prope ripam, sunt magis temperata, et propter hoc sunt carnes piscium istorum locorum fortiores. Et carnes piscium, qui sunt in profundo maris, sunt magis humide. |
12. Et omnes pisces lapidosi sunt pingues. |
13. Et omnes greges habent rectorem. |
14. Et omnem habens coopertorium habet brancos in parte capitis. |
15. Et numquam videbatur piscis, qui facit coitum cum pisce alterius generis. |
16. Eandem tamen uestem uiolentorum quorundam sciderant manus et particulas quas quisque potuit abstulerant |
17. Et maior pars ovorum […] quoniam si omnes salvarentur, nimium multiplicarentur. |
18. Et quidam pisces inpinguantur vento septentrionali et quidam meridionali. Et pisces longi inpinguantur septentrionali, et propter hoc deprehenduntur multi illorum in estate, et pisces ampli cum meridionali. |
19. Et masculi piscium habent vias plenas semine, ita quod semen videtur currens extra. |
20. Et parvi pullificant in locis, ubi <est> pauca aqua et precipue, ubi sunt radices salicum et aliarum arborum aut cannarum. |
21. Capita piscibus portione corporum maxima, fortassis ut mergantur |
22. Piscium feminae maiores quam mares. […] Capiuntur ante solis ortum ; tum maxime piscium fallitur visus. Noctibus quies, sed inlustribus aeque quam die cernunt. […] Gustu olei maxime, dein modicis imbribus gaudent alunturque. |
23. Et maior pars ovorum, sic\ut dicitur, transgluttitur a femina, et multa ova dampnantur in humido et non salvantur ex eis. |
24. Et tamen est unus modus, qui generatur ex limo et harena. Manifestum est ergo ex hoc, quod diximus, quod quidam pisces generantur per se sine ovis et sine coitu, et quidam a limo et quidam ab harena et quidam per putrefactionem, que est super aquam, sicut asroz, quod est exaquem |
25. Et non faciunt fetum pisces omnes uno tempore, neque est tempus sue inpregnationis equale, quoniam ante tempus coitus vagantur mares et femine ante coitum sicut grex. Et tempore coitus et partus ambulat par cum pari. |
26. Et debemus scire etiam quoniam non pinguescunt omnia animalia in uno tempore, neque exeunt a temperantia secundum unum modum, set infirmantur quedam uno tempore, et quedam alio. |
27. Et tempora pluviosa nocent avibus, quoniam non vivantur multo potu, et siccitas nocet piscibus ; |
28. Et maior pars generum piscium impinguatur in annis pluviosis, quoniam tunc inveniunt multum cibum. Et aqua pluvie valeteis omnibus, sic\ut convenit plantis terre, quoniam olera etiam, quamvis inbibantur a fluviis et fontibus, tamen magis crescunt aqua pluvie; et similiter canne crescentes in ortis. |
29. Et piscis habens lapidem in capite : nocet ei hiems, sicut aromi, labraoz, et de isto genere est gonger et murena et orphus. Et lapidei cavant illam terram et condunt se, quoniam lapis infrigidatur in capite et coagolatur, et cadit ille piscis. |
30. Quedam ergo sunt ambulantia et quedam marina. Et hoc dicitur duobus modis, quoniam quoddam dicitur ambulans, quoniam anelat, et quoddam dicitur marinum, quoniam inspirat aquam. Et non nominatur hoc nomine, nisi quoniam mansio eius est sive in terra sive in mari. |
31. Et carnes piscium, qui sunt in profundo maris, sunt magis humide. |
32. Et multitudo piscium est in profundo maris. |
33. Et crementum omnium ovorum piscium maris est festinum et velox, |
34. Piscium alii branchias multiplices habent, alii simplices, alii duplices. his aquam emittunt acceptam ore. senectutis indicium squamarum duritia, quae non sunt omnibus similes. |
35. Pulmone marino si confricetur lignum, ardere videtur adeo ut baculum ita praeluceat. Le commentaire ajouté par Thomas à la suite de la citation de Pline prouve un faux sens sur l'expression pulmo marinus qui, chez Pline, désigne un animal, la méduse, et que Thomas a compris littéralement comme le poumon d'un animal marin. |
36. Dans ce passage, Thomas fait à la fois référence à l'Experimentator et à Aristote. Si J. Deus et M. Cipriani n'ont pas identifé ce passage dans les témoins manuscrits de l'Experimentator qu'ils ont pris en compte, en revanche la source aristotelicienne initiale est bien repérable (HA 534 a 11-12). Il n'est pas impossible que Thomas ait trouvé la référence à Aristote dans l'Experimentator. |
37. Et pisces etiam habent sensum tactum, et hoc est manifestum, quoniam plures piscium non tangunt vas, quo venantur, nisi sit novum. Alii vero habent, set minus, et propter hoc magis deprehenduntur. |
38. Et femine piscium sunt longiores masculis, quoniam femine deprehenduntur et sunt dure carnis plus quam masculi. Et anterius masculorum est durius et meliorum costarum, et similiter superius, in feminis vero inferius et posterius. |
39. et non inveniuntur ova in piscibus, nisi in his, que coeunt. |
40. Et propter hanc causam maior pars piscium pullificitur in Koitaz, quod est mare Kazzir, in ripa fluvii, qui dicitur Foredoz, quoniam in hoc loco non est ventus et est calidus et recipit in se multas aquas dulces. |
41. Et pisces, qui sunt in paludibus et fluviis, impregnantur in maiori parte post quinque menses, et post unum annum pullificant omnes. |
43. Le passage n'a pas été identifié par J. Deus et M. Cipriani dans le corpus qu'ils ont examiné. |
44. Nam vide quomodo singula genera regiones sibi detinent deputatas nullusque alterius fines occupat sed suis quisque sedibus est contentus. Et certe nemo illis agrimensor habitacula defendenda distribuit, nec murorum circumscriptione signavit, nec terminos posuit observandos, sed omnibus utilitas in commune conlata est. |
45. Sed nos tales non sumus, nam et maiorum nostrorum fines audacter excedimus et saltus | transgredimur vicinorum et domos domibus et agros agris adiungimus et aliena iura mutilamus.