Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VII. De piscibus marinis sive fluvialibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.p. 251-275. ,
X. De accipendre.
1. [α] Plin. nat.9, 601sourcesApud antiquos piscium nobilissimus habitus acipenser, unus omnium squamis ad os versis contra quam in nando meant, nullo nunc in honore est, quod quidem miror, cum sit rarus inventu.
[β] TC
[α] Accipender piscis est, ut Plinius dicit, apud antiquos nobilissimus. Hic solus contra morem omnium piscium squamas habet toto corpore ad os versas.[β] Hic piscis juris peritos et causidicos clericos signat, qui omnem protectionem ecclesiastici corporis, cujus membra fideles sunt, in contentione verborum generaliter convertunt, animadvertere non curantes, quia finis verborum nullus. Et dum plerique scrupulum conscientiae et deum prae oculis habere non curant, falsitatem pro veritate vel veritatem in falsitate cavillationum allegare nituntur : Vae miseriae talibus et vae iterum ac tertio ! | Quae sunt miseriae culpae et poenae2philologieCette phrase, quae sunt - poenae, ne se trouve que dans la version Thomas IIa.. |

Notes philologiques :
2. Cette phrase, quae sunt - poenae, ne se trouve que dans la version Thomas IIa.
Notes de source :
1. Apud antiquos piscium nobilissimus habitus acipenser, unus omnium squamis ad os versis contra quam in nando meant, nullo nunc in honore est, quod quidem miror, cum sit rarus inventu.