CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VII. De piscibus marinis sive fluvialibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.p. 251-275.

XVI. De bothis.

1. [α] ?
[α] Plin. nat.9, 131sourcesEt e planis aliqua non habent pinnas, ut pastinacae ipsa enim latitudine natant.
[β] Arist. HA, 602 a 23-25 MS2sourcesEt quidam pisces inpinguantur vento septentrionali et quidam meridionali. Et pisces longi inpinguantur septentrionali, et propter hoc deprehenduntur multi illorum in estate, et pisces ampli cum meridionali.
[α] Bothae pisces fluviales sunt, qui non natant nisi per amplitudinem corporis. Tenuissimi enim pisces sunt et lati multum. Pinnas habent in circuitu lati corporis.Cum venatur a piscatoribus, fundum aquae petens aquam turbat supra se, ut videri non possit, maxime quia strato corpore adhaerens terrae supra dorsum simillimus est terrae. Maculas rubeas in dorso habet. In quibusdam aquis fluvialibus fetificat, sed non in omnibus ; in stagnis vero vix et rarissime.[β] Bothae, sicut Aristotiles dicit, impregnantur vento meridionali.

Notes de source :

1. Et e planis aliqua non habent pinnas, ut pastinacae ipsa enim latitudine natant. | 

2. Et quidam pisces inpinguantur vento septentrionali et quidam meridionali. Et pisces longi inpinguantur septentrionali, et propter hoc deprehenduntur multi illorum in estate, et pisces ampli cum meridionali.