CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VII. De piscibus marinis sive fluvialibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.p. 251-275.

XVII. De borbothis.

1. [α] TC?
[α] Borbothae pisces sunt fluviales, sic in Galliis vulgariter appellati. Cum anguilla similitudinem habere videntur : lubrici enim sunt. Excoriantur autem sicut et anguillae. Corium autem nigrum habent, esum dulcem, et hoc maxime epar, quod prae omnibus piscibus optimum habet et delicatius. Caput magnum habet respectu corporis, os amplum et latum valde . Quando excesserit annos duodecim in aetate, crescit in corpus magnum ; et tunc mutatur nomen ejus et dicitur solaris, de quo inferius dicendum est. Borbothae Gallice lumpae1apparatlumbe Cipriani vel quappae Theutonice vocantur secundum ydiomata diversa.

Notes d’apparat :

1. lumbe Cipriani