CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VII. De piscibus marinis sive fluvialibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.p. 251-275.

XIX. De cancris1apparatde cancro Cipriani .

1. [α] LR
[β] Aldh. enigm.372sourcesPassibus oceanum retrograda transeo versis.
[α] Cancros inter pisces quidam computant, ut dicit Liber rerum. Pedes habent et brachia octo numero forcipesque pro manibus, quibus plerumque serpunt. [β] Retrograda est3philologieLe féminin retrograda ne s’explique pas dans le contexte grammatical. nec unquam, ut Adelinus dicit, novit ante faciem suam ambulare.
2. [γ] ?
[γ] | Et hoc tantum intelligas cancrum in metu et in fuga facere. Metuens enim vel fugiens contracta cauda retrocedens in limo abscondi nititur vel in spelunca, et tunc loco parvissimo continetur. Naturaliter autem quando sine metu est, ante faciem suam ambulat et porrectis brachiis in anterius graditur4philologieCe passage (de hoc tantum à graditur) ne se trouve que dans la version Thomas IIa.. |
3. [δ] ?
[ε] RA anat.235sources[…]
[ζ] Ambr. hex.5, 8, 226sourcesCancer quoque quas cibi gratia praestigias instruit. Namque et ipse ostreo delectatur, et carnis eius epulum sibi quaerit. Sed quia ut appetens cibi, ita prospiciens est periculi: quoniam cum difficilis est venatio, tum periculosa: difficilis, quia testis validioribus esca interior includitur; nam velut muris quibusdam mollitiem carnis praecepti imperialis interpres natura munivit, quam medio testarum quodam sinu concavo nutrit ac fovet, et quasi in quadam valle diffundit; et ideo cassa omnia tentamenta sunt cancri, quia aperire clausum ostreum nulla vi potest: et periculosum est si chelam eius includat, ad argumenta confugit, et insidias nova fraude molitur. Itaque quia omnia genera delectatione mulcentur, explorat si quando ostreum remotis in locis ab omni ventocontra solis radios diptychum illud suum aperiat, et reseret claustra testarum; ut libero aere visceris sui voluptatem quamdam capiat: et tunc clanculo calculum immitens, impedit conclusionem ostrei; ac sic aperta claustra reperiens, tuto inserit chelas, visceraque interna depascitur.
[δ] Cum senuerint, lapides duo albi coloris in capite eorum inveniuntur, intermixto rubore. Dicunt nonnulli lapillos illos tantae esse virtutis ut in potum dati cordis punctiones sanent.[ε] Et utique satis credibile quia, ut dicit Galienus in Anathomia, cor maxime confortatur ex substantiis duris lapideis, sicut sunt margaritae, saphiri, jacincti et his similia. Mutat colorem cancer, cum coctus fuerit ; nam rubeus fit, cum vivus tamen virore vel nigredine perfundatur.[ζ] De cancris mirabile quid refert Ambrosius ; dicit enim quod cancer naturaliter ostreae carnibus delectatur, sed sicut appetit epulum, ita etiam in capiendo sui ipsius vitat periculum. Est autem periculosa illi ostreae venatio. Habet enim ostrea capsas quasdam duras et validas, quibus includitur ; et cancer quidem, si inopinate ipsas capsas invaderet, posset utique capsarum reclusionibus conteri et occidi. Quae ut cancer praecaveat, insidias nota fraude molitur. Itaque quia omnia genera animalium delectatione mulcentur, explorat cancer, si quando illud ostreum in remotis ab omni vento locis contra solis radios dypticum suum illud aperiat et reseret claustra testarum ut libero aere vicissim voluptatem capiat. Et tunc clanculo calculum inmittens impedit ostreae conclusionem, ac sic aperta claustra reperiens tuto se ingerit claustris visceraque interna depascitur.
4. [η] Arist. HA, 525 b 5 MS7sources[…] Alia autem genera cancrorum sunt parvi corporis et non habent nomina. Et in maris ripa, quod est in terra Iudea, inveniuntur cancri parvi et dicuntur milites propter velocitatem cursus eorum […] Et si aliquis accipitur et finditur in corpore, non invenitur in eo caro vel superfluitas omnino, quia non habent pascua.
[θ] TC?
[ι] JV Or.908sourcesSunt autem cancri in mari occidentali qui homines apprehendunt, et submergunt, habent autem terga dura velut crocodili.
[κ] Plin. nat.9, 959sourcesLatent mensibus quinis. Similiter cancri, qui eodem tempore occultantur, et ambo veris principio senectutem anguium more exuunt renovatione tergorum.
[λ] Plin. nat.9, 9610sourcesHieme aprica litora sectantur, aestate in opaca gurgitum recedunt. Omnia eius generis hieme laeduntur, autumno et vere pinguescunt et plenilunio magis, […]
[μ] Plin. nat.9, 9711sourcesCancris vita longa, […] Feminae primus pes duplex, mari simplex […].
[ν] Plin. nat.9, 9812sourcesDexterum bracchium omnibus maius. […]
[ξ] ?
[ο] Plin. nat.9, 9913sources[…] Contra serpentium ictus medentur. Sole cancri signum transeunte et ipsorum, cum exanimati sint, corpus transfigurari in scorpiones narratur in sicco. […]
[π] Arist. HA, 541 b 26 MS14sources Et cancer minor mas ascendit feminam retro, et tunc declinat ad ipsum femina super latus, et tunc completur coitus.
[ρ] ?
[η] Multa genera cancrorum sunt, ut dicit Aristotiles. Quorum unum est in Judea et dicitur miles, quia animal velocissimum est, et cum finditur, non invenitur in eo caro vel superfluitas ; et haec ratio quia non pascitur cibis :[θ] si enim cibis uteretur, superfluitates haberet.[ι] In mari, sicut Solinus dicit, occidentali cancri sunt qui homines apprehensos submergunt ; habent autem terga dura velut cocodrilli.[κ] Cancri latent hyeme mensibus quinis. Veris tempore sicut anguis exuunt senectutem.[λ] Cancri hyeme apprica sectantur littora, aestate in opaca gregatim recedunt. Hyeme laeduntur, autumno et vere pinguescunt, sed in plenilunio magis.[μ] Cancris longa vita. Feminae primus pes duplex, mari simplex.[ν] Dextrum brachium omnibus paene majus est.[ξ] Mares duas spinas habent inter ventrem et caudam, quibus feminae carent, quae ova habent in ventre.[ο] Contra serpentium ictus medentur. Sole Cancri signum transeunte pugnant inter se corniculis suis.[π] Quando mas vult coire cum femina sua, ascendit a dorso super eam ; at illa motum maris sentiens a tergo coire volentis inclinata super latus convertit se ad ipsum, et sic completur coitus.[ρ] Cancer lacte potatus sine aqua multis diebus vivit.

Notes d’apparat :

1. de cancro Cipriani 

Notes philologiques :

3. Le féminin retrograda ne s’explique pas dans le contexte grammatical. | 

4. Ce passage (de hoc tantum à graditur) ne se trouve que dans la version Thomas IIa.

Notes de source :

2. Passibus oceanum retrograda transeo versis. | 

5. […]  | 

6. Cancer quoque quas cibi gratia praestigias instruit. Namque et ipse ostreo delectatur, et carnis eius epulum sibi quaerit. Sed quia ut appetens cibi, ita prospiciens est periculi: quoniam cum difficilis est venatio, tum periculosa: difficilis, quia testis validioribus esca interior includitur; nam velut muris quibusdam mollitiem carnis praecepti imperialis interpres natura munivit, quam medio testarum quodam sinu concavo nutrit ac fovet, et quasi in quadam valle diffundit; et ideo cassa omnia tentamenta sunt cancri, quia aperire clausum ostreum nulla vi potest: et periculosum est si chelam eius includat, ad argumenta confugit, et insidias nova fraude molitur. Itaque quia omnia genera delectatione mulcentur, explorat si quando ostreum remotis in locis ab omni ventocontra solis radios diptychum illud suum aperiat, et reseret claustra testarum; ut libero aere visceris sui voluptatem quamdam capiat: et tunc clanculo calculum immitens, impedit conclusionem ostrei; ac sic aperta claustra reperiens, tuto inserit chelas, visceraque interna depascitur.  | 

7. […] Alia autem genera cancrorum sunt parvi corporis et non habent nomina. Et in maris ripa, quod est in terra Iudea, inveniuntur cancri parvi et dicuntur milites propter velocitatem cursus eorum […] Et si aliquis accipitur et finditur in corpore, non invenitur in eo caro vel superfluitas omnino, quia non habent pascua. | 

8. Sunt autem cancri in mari occidentali qui homines apprehendunt, et submergunt, habent autem terga dura velut crocodili.  | 

9. Latent mensibus quinis. Similiter cancri, qui eodem tempore occultantur, et ambo veris principio senectutem anguium more exuunt renovatione tergorum. | 

10. Hieme aprica litora sectantur, aestate in opaca gurgitum recedunt. Omnia eius generis hieme laeduntur, autumno et vere pinguescunt et plenilunio magis, […]  | 

11. Cancris vita longa, […] Feminae primus pes duplex, mari simplex […].  | 

12. Dexterum bracchium omnibus maius. […]  | 

13. […] Contra serpentium ictus medentur. Sole cancri signum transeunte et ipsorum, cum exanimati sint, corpus transfigurari in scorpiones narratur in sicco. […]  | 

14.  Et cancer minor mas ascendit feminam retro, et tunc declinat ad ipsum femina super latus, et tunc completur coitus.