CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VII. De piscibus marinis sive fluvialibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.p. 251-275.

XXI. De congris.

1. [α] Plin. nat.9, 721sourcesAlii longi, ut murena, conger.
[β] ?
[γ] Arist. HA, 602 a 23 MS2sourcesEt quidam pisces impinguantur vente septentrionali, et quidem septentrionali ; et pisces longi impinguantur septentrionali.
[δ] TC
[α] Congri marini pisces forma longi sunt ut murena, sicut dicit Plinius. [β] Corpus tamen multo majus habent. Carnes eorum ad edendum dulcissimae sunt.[γ] Vento flante vehementi impraegnantur. [δ] His piscibus signantur illi qui longanimitatem spei habentes in virtute quoque grandaevi sunt. Cibus Christi delectabilis fiunt, paris ejus voluntatem facientes. Et ideo vento flante Spiritus sancti, qui vehemens super apostolos ruit, a timore Dei fructu bonorum operum impraegnantur.

Notes de source :

1. Alii longi, ut murena, conger. | 

2. Et quidam pisces impinguantur vente septentrionali, et quidem septentrionali ; et pisces longi impinguantur septentrionali.