CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VII. De piscibus marinis sive fluvialibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.p. 251-275.

XXIII. De carpera.

1. [α] LR
[α] Carpo vel carpera, ut dicit Liber rerum, a re nomen habere dicitur. Dici enim potest carpera quasi quae carpens parit. Est autem piscis quasi squamis aureis et latis stagnorum vel fluminis. Hic piscis cum ova sua in ventre ad pariendum apta natura dictante presenserit, adit masculum piscem et ore innuit pulsu levi, ut parituram juvet. Tunc masculus motum illius intelligens emittit lac loco seminis. Quod ejectum femina ore recipiens, statim ova parit in sobolem profuturam. Neque enim femina parere potest ova, nisi semen prius receperit. Istud autem quod tunc recipit semen, non ad partum tantum juvare videtur, sed ad ova concipienda et formanda, unde soboles in futuro anno speratur. Nonnumquam in primo anno nativitatis semini carpere innascitur niger vermiculus juxta aurem, et hoc saepius post Augustum ; et hac tabe moritur. Remedium ejus est aqua dulcis et fluvialis. Paucis aquis carpere soboles provenit. Opinio vulgi est, si fossae parvae cubitorum novem aut decem in longitudine novae aut recentes fiant et singulis fossis singulae cum pari ponantur carperae, id est masculus et femina, earum sobolem provenire. Et notandum quod ipsis fossis imponendae non sunt carperae nisi proxime ante partum. Postquam vero pepererint, eximuntur. Soboles vero trium aut quatuor mensium tempore roborata ejecta fossis reponitur, ubi habent crescere cum perfectis. Cerebrum carpere crescere ac decrescere dicitur secundum augmentum aut decrementum lunae ; et licet hoc in omni pisce, in carpera tamen magis, sicut in lupo et in cane inter quadrupedia nonnulli dixerunt.
2. [β] LR?
[β] Carpera piscis astutias multas habet, ut retia capiendus evadat. Cum enim rete intraverit, circuiens foramen querit ; quod si non invenerit, saltare nititur in auras liberas super rete ut extra cadat. Quod si non poterit, subterfugium querit sub reti ; et hac etiam frustratus arte herbam ore tenet in fundo aquae, ut rete superveniens elidatur. Nec in isto aliquando proficiens demum et istud attemptat : a superis cum impetu veniens in limo caput fortius figit inferius, ut scilicet rete per caudam transiens captione frustretur. Quinque ergo modi sunt quibus piscis astutus conatur evadere. Significat autem quinque partitam astutiam maliciosorum hominum, qua utique subterfugia quaerunt, ne divini verbi retibus capiantur. Quarum quidem expositionem erudito lectori relinquimus enodandam.