CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VII. De piscibus marinis sive fluvialibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 04/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.p. 251-275.

XXXII. De ezoce1apparatde ezoz Cipriani.

1. [α] TC?
[α] Ezox2apparatezoz Cipriani piscis Danubii est maximus, quem Suevi husen dicunt. Hic piscis per omne corpus levis est nec habet asperitatis aliquid in corpore vel in moribus, sed est animal mitissimum et timorosum, quippe quod etiam a minimo pisciculo se non potest defendere. Unde a pungitivo pisciculo agitatur ad fugam. Huic libentissime affricat se piscis sturio jocandi gratia, quem ezox3apparatezoz Cipriani statim ut sentit, fugit ad latibula, quae sibi ad tutamen in littoribus solet effodere ; sed frustra aliquando, quia importunus sturio ejicit latitantem. Fugiens ergo ezox4apparatezoz Cipriani sequitur sturio, et quia ambo magni sunt nec etiam in validissimis aquis latere possunt discurrendo et ante se aquas agitando, simul saepe capiuntur a piscantibus. Hic piscis captus vino fortissimo aut lacte potatur, et hoc idcirco, quia cum inebriatus fuerit multo vino, plurimis diebus vivere potest, et hoc ut ad remotas terras cibi gratia deferatur. Bibit autem antequam inebrietur quatuor sextaria vini. Ita magnus est ut vix trahi possit in biga ab equis tribus aut quatuor. Carnes habet dulcissimas simillimasque gustu et specie carnibus porci. Ezox5apparatezoz Cipriani unum intestinum habet, ossa pauca et parva et illa cartilaginosa potius quam solida. In capite autem multa habet et solida. Et in hoc notantur illi qui cordis affectu magni sunt proposito virtutis, sed effectu carent operationis.

Notes d’apparat :

1. de ezoz Cipriani | 

2. ezoz Cipriani | 

3. ezoz Cipriani | 

4. ezoz Cipriani | 

5. ezoz Cipriani