CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VII. De piscibus marinis sive fluvialibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.p. 251-275.

| XXXV. De ezochio marino1philologieCe chapitre ne se rencontre que dans la version Thomas IIa..

1. [α] ?
[α] Ezochius etiam piscis ille marinus est quem esui vulgo vocant. Hic in longitudine ad septuaginta fere cubitos evalescit, in altitudine vero vel latitudine quatuordecim pedes habet. In inferiori mandibula ossa duo sunt quasi trabes ; in his sunt quadraginta duo dentes maximi. In superiori vero mandibula dentes nulli sunt, sed in ossibus superioris mandibulae concavitates quaedam ad numerum dentium, quibus dentes inferioris mandibule, cum superiorem attigerit, capsularum more clauduntur. In fronte praeter usum naturae oculum habet ad quatuor pedes latum. Os ita patulum habet, quod scafam, quae duodecim homines capit, oris rictu concludat. Intestina in tanta multitudine habet ut in quadraginta bobus excedant viscerum quantitatem. Crassitudine singulare animal est. Capitur hoc modo. Exit mare ad dulces aquas. Quem cum notaverint piscatores, insequuntur eum cum balistis et arcubus. Cumque fugiendo ad tantas aque angustias devenerit ut non queat ascendere nec reverti possit propter importunitatem sequentium, haurit aquam instar Scilleae voraginis et inopinate adversarios tanta inundatione perfundit ut plerosque mergat velut fluctibus involutos. Hoc quando frustratur conatu, attemptat aliud. Ponit caudam ad caput et ita valide percutit proximantes, ut vix ullus quem attigerit sine discrimine mortis evadat. Post haec vero si captus ac devictus fuerit, ubi letale vulnus acceperit, tam horrendae ejulationis vocem emittit, ut super omnem beluarum vel hominum sonum unus ex daemonibus exclamasse videatur.

Notes philologiques :

1. Ce chapitre ne se rencontre que dans la version Thomas IIa.