CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VII. De piscibus marinis sive fluvialibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.p. 251-275.

XXXVI. De eracliodibus.

1. [α] Plin. nat.9, 175-1761sourcesCirca Heracleam et Cromnam et multifariam in Ponto unum genus esse quod extremas fluminum aquas sectetur cavernasque sibi faciat in terra atque in his vivat, etiam reciprocis amnibus siccato litore ; effodi ergo, motu demum corporum vivere eos adprobante. […]
[α] Eracliodes pisces sunt circa Heracliam Ponti, sicut Theophrastus scribit. Hoc genus extremas fluminum aquas sectatur cavando terras quae mediae sunt inter flumina. Et hoc mirum quod tantos labores assumit ut aquam contrariam mutet. Facit etiam sibi cavernas in terra, ut ibi vivat etiam reciprocis amnibus.

Notes de source :

1. Circa Heracleam et Cromnam et multifariam in Ponto unum genus esse quod extremas fluminum aquas sectetur cavernasque sibi faciat in terra atque in his vivat, etiam reciprocis amnibus siccato litore ; effodi ergo, motu demum corporum vivere eos adprobante. […]